Latin
1008.1 to 1008.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1008.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et si in die pluries tempore aestus acciperet ex eo deglutiendo coclear. s. non esset error. Si uero intendis cum hoc rectificationem malae complexionis cordis magis quam hepatis, huic electuario addi possent ea, quae cordialia sunt &temperata, uel parum calida: sicut macis, flores bug. doronicum, os de corde cer ui, lacintus, smaragdus, margarita: &reliqua talium: &fiat de eo, ut supra de alio dictum est. Si uero cum hoc intendis magis rectificationem malae complexionis heparis: huic electuario addi possunt trocisci de berberis, de granatis, de spodio cum semine acetosae: sicut etiam spodium, sandal. rub. &al. se. endiuiae cuiuslibet, acetosae, scariolae: &aliae plures hepaticae medicinae frigidae: taliter enim felicitabitur intentio tua Ego autem in omni medicina quantumcunque a materia con muni consideratis lapsibus iam praedictis membrorum immiscui semper trociscos de tyro, &iniunxi semper lepram patien tibus: ut summopere comederent carnes ericiorum terrenorum: quae quidem conferunt leprae propter uehementiam reso. F lutionis, &exiccationis. ut can. secundo ca. de eritio colligendum. Similiter etiam docui semper quod tales aegri comederent carnes ranarum: &maxime cum sale &oleo decoctas, sunt enim bezoar leprae. ut patet secundo can, capitulo de rana. intentio fuit qua prohibetur corruptio memSeptivnâ brorum a materierum mala qualitate per me dicinas quae a qualitate communi intensionis materiae prohibi tiuae sunt, &cum hoc contrariantur uenenositati suae. Sunt autem medicinae tales frigidae mediocriter, intensius at tem humidae, &cum hoc habentes uirtutem bezoarticam ut sunt praedictae fere omnes, ut uiola, nenufar, &similia: ant medicinae calidae &siccae potentis subtiliationis &abstensionis, ut sulfur, baccae lauri, &glutinum carpentariorum, sinapismum, origanum, piper, macropiper, piretrum, stafisagria, aloes, calamum, &similia, quae omnino confrangi debent fri. &hu. Et possent ex eis confici unguenta, emplastra, linimenta, super puluerizatio nes, corporis euaporationes, epithimata, balnea &similia. De balneis autem naturalibus bona sunt sicut cineritium sul sureum aeneum, aspaltinum simplici uirtute uel composita participantia, ut balneum paduanum Montis groti, quod commixtum est ex calce &cinere dominantibus, &sulfure subdominante. Et balneum de Abano cui dominatur sulfur seper calcę.