# Consilia 1009.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 1009.1 to 1009.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1009.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1009.1

& tu lege ex eis: quia nolui scribere nisi ex perta. Scio autem experientia uera, quod oleum decoc. pulue ris cantaridarum materiam a profundo corporis potenter attra hit, licet superficietenus rubificet & excoriet. intentione corrigenda sunt accidentia quae Prooctaua in membtis derelinqui solent. sunt aute accidentia haec quam plurima. Primum quidem est asperitas & durities in cute derelicta. Secundum est foeditas coloris eius Tertium est casus superciliorum. Quartum est uocis raucedo. Quintum est narium obturatio. Sextum est unguium Septimum est crurium cum ulceribus contractio & rugatio. contagio. Octauum est malitia complexionis in quibusdam membris remanentis. Nonum est quarundam pustularum in facie remanentium abscisic Primum autem accidens quod est asperitas, & duricies cutis conuenienter tollitur per balneum & linimenta praedicta: solen, nia autem ab auctoribus approbata sunt oleum amigdalarum, cum lacte mulieris. Item oleum de fisamo oleum de granis pi neae. Item mucillago alteae cum oleo uiol. & cera inspissata. Item de uitellis ouorum super linitum Color uero foedus remanens remoueri potest, cum hoc linimento. R. succi acetositatis citri, succi limonis, succi linariae. an. 3. iiii. albumina ouorum. iiij. camphorae subtilissime tritae. S. i. mucil laginis, se. citoniorum. 3. iij. amili. 3. ij. terantur subtilissime in mortario, & bene incorporentur: & fiat ex eis linimentum faciei. Aliud simile huic est istud. Recipe aquae fluuialis lib.i.aceti unc. ij. aluminis iameni unc. S. camphorae. 3. 1. masticis. 3. ii. teran tur simul in mortario longa & forti contritione. deinde exponantur ad solem, & de hac lauetur saepe facies, hoc enim est fri catorium bonum mulieribus ualde amicum. Ad idem ualet etiam aqua sublimationis genestrae. Item aqua iris. Item aqua radicum sanctae Mariae aut sigilli Salomonis. Item aqua saponisticae plantae, quam Aui. artanitam uocat. Et scio ego, quod succus eius, & depuratus, & soli expositus faciem potenter illuminat seu illucidat. Tertium accidens fuit superciliorum casus: & huic quidem accidenti, licet multa ab auctoribus scripta inueniantur: tamen de melioribus inueni hoc unguentum de quo supercilia inunganturprius tamen fricari debent cum pulpa recentis limonis. est autem unguentum hoc. Recipe corticum nucum. 3. ij. corticum interiorum citrangulorum nitri subtilissime triti ana. 3. s. saponis teneri. 3, ij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
