# Consilia 1010.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 1010.1 to 1010.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1010.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1010.1

& tu uide ibiVltimum accidens erat remanentia quarundam pustularum in facie haec autem tolli possent cum spumificatione litargiri su pra in intentione septima principali. Similiter etiam cum linitione facta cum unguento decocto in pomo citrino: quod uide in antidotario Nicolai, descriptione illa. quae dicit. Vnguentum citrinum: quod ideo dicitur sic. quia in pomo citrino dece quitur. Adhuc etiam confert aqua infusionis gummi ara. cum albumine oui longo tempore in mortario conquassato. intentionis supra praemissae declinatione pra Pro nona mittendum est primo. quod cauteria multipliciter in cura leptae iuuare possent: eo quia rectificant com plexionem membrorum, quibus applicantur, & consumunt ma terias superfluas in eis existentes, & prohibent membrorum corruptionem, & augmentari, & profundari in eis, faciunt ergo a sapienti bus laudata cauteria primo in praeseruatione ab aduentu leprae Et primum cauterium applicari debet loco caluariae uel breg matis. Secundum uero in parte inferiori magis in fine capillorum. Alterum uero in locis utrarumque. Tertium uero in loco ciliorum lateraliter tamen. Duo uero in temporibus. Similiter etiam in iam facta lepra conferunt cauteria praedicta Item cauteria facta super hepate splene iuncturis & anchis: & in multis alijs locis. & tu considera. Non enim extendo ser monem: quia non est consuetudo in eis. intentio iam antemissa erat enumerare medi DeCimâ cinas ab occulta proprietate ualentes ad lepram: de quorum numero plurimae ponuntur a sapientibus Et pro quidem omnium domina posita est tyriaca. deinde mi tridatum, & medicina composita ab Aui. tertia quarti. ubi supra uide ibi. Et yera Audromachi & yera Hypocratis. Item carnes uiperarum communi testimonio ab omnibus approbatae: quarum laudem, formam, modum compositionis ui C de quinto can. summa prima in arte confectionis trociscorum de tyro. & tertia quarti. loco frequenter allegato. & quinto Al mam, capitulis. 25. &. 26. clarius fere quam alibi. &. 25. continem. c. 25. Altera medicina est colloquintida, de qua historiam & mirabilia scribit Sera. ca. de ramisol. & tu lege ibi Septima medicina est lapis smaragdus, ex cuius puluere. 3. i. dari debet cum aqua aliqua magis & minus frigida secundum lapsum intensum uel remissum. Octaua medicina est caro ericij & ranarum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
