# Consilia 1010.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 1010.5 to 1010.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1010.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1010.5

de quibus supra dictum est intentione sexta. Haliabas uero dicit, quod ossa bouis combusta & puluerizata, & data in potu conferunt leprae cum aqua aliqua leprae propria Multa autem praeter haec inueniuntur ab auctoribus quorum memoriam facere non curaui. ut illud quod scripsit Gal. undecimo de simplici medicina. Et Rasis scripsit de cinere taliter combusto cum albumine oui superlinito. Et Aui. dicit quod cu dria est medicamen elephantiae. Et Halia. dicit de selle elephantis in potu dato. Et Sera. scripsit quod linitio facta cum felle caprae siluestris confert leprae elephanticae. Et reliqua talium quae hinciode in uarijs locis colliguntur. Haec sunt qua mihi utiliora uisa sunt colligi debere in cura dispositionum huius nobilis uiri, Saluator autem omnipotens ipse in eius salute & misericordia dirigere dignetur. Ad laudem & gloriam eius in sempiterna secula

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
