# Consilia 1015.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 1015.5 to 1015.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1015.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1015.5

haec de mensura aeris sufficere possent uero de rebus non naturalibus .s. de fom Pro altera no et uigilia praemittendum est, quod huic uiro conueniens est recedere a mensura dormitionis corporum sanorum per augmentum eius. Somnus .n. prolixus multipliciter conuenit ei. Primo, quia facta ad meliorem materiei digestionem. Secundo, quia augmentat euacuationes materierum inser sibiles uigorando caliditatem innatam. Tertio, quia uirturem expulsiuam, quae est una de quattuor uirtutibus ministrantibus uegetatiuae potentiae fortificat et auget. Quartò quia materierum fluctuationem laboriosam intrinsecat somnus. Quinto et ulei mo, quia potenter humectat corpus. Somnus enim humectat corpora non minus quam uigilia exiccet ea. secunda primi, cap de his quae proueniunt ex somno et uigilia Ideoque quia iste uir non euacuatur a plenitudine capitis eius non debet esse somnus ita peolixus, ut per ipsum generentur ren matismi qui augmentantur, propterea quia in prolixo somne caput repletur uaporibus ab uniuersali corpore eleuatis ad ipsum qui in ipso multiplicati non conuenionter euacuantur. Som nus enim retinet omnes euacuationes, imno et fortes praece illam quae per sudorem. secunda primi, capitulo praeallegato. Modus igitur mensurandi somnum est, ut postquam iste uir cibatus fuerit per horam unam cum dimidia dormire incipiat, primo super dextro latere caput parumper eleuato, deinde super sinistro, et aliqum resupine poterit quiescere, propter inclinationem mate rierum ad posteriora, quae sit in resupinatione, quae tamen non sit prolixa, neque ualde frequens. Omnino aut effugiat decub tum super uentre et facie, propter eum.n. mouentur materiae ad faciem et ad rizam, in quibus duabus partibus hic uir fuit mole status. Mensura ergo somni potest ei concedi usque ad nouem ho ras spacio extensiori, et usque ad septem horas spacio breuiore llo. Reliquo autem tempore uigilate conueniens est ei. haec de somno et uigilia. uero huic uiro conuenire magis quam exetQuietem citium ex dictis in praecedenti cap. declari pont.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
