Latin
1017.1 to 1017.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1017.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Septima conclusio diuersa cibaria specie &multa non sunt in eadem cibatione accipienda, nisi fuerint ualde in qualitatibus actiuis consimilia. Probatur conclusio, quia quotuplex est diuer sitas ciborum &potuum in substantia &qualitatibus actuali bus &potentialibus in raritate &densitate, grauitate &leuitate subtilitate &grossitie: tot modis &uarijs consequentibus ad praedicta aggrauatur stomachus. Sed ex tali grauitate prohibeiter debita digestio. quare &c Octaua conclusio nullus cibus uel potus assumi debet, cum fut rit paratus in uasis aeneis: patet, quia cum aenea uasa participent uenenositate quadam, ut quinta quarti colligendum: Ion dubitabile est ne homores corporis &stomachi inficiantur a talib. cibis &potib Nona conclusio est nullum cibarium compositum ex dulcibus acri bus mellitis &lacticinijs simul mixtis afsumi debet: patet quia experimentatores Indi dixere, quod talia cibaria praeparant ad generationem leprae. Decima conclusio cibaria omnia lenitiua &mollificatiua uen tris semper ante alia sunt accipienda: patet quia dato opposito, aut corrumpentur i stomaco, aut esent cam deponedi teliqua cibaria. Vndecima conclusio cibus &potus grossi &stiptici nullomo do praemitti debent ante alia cibaria: patet quia talia apud pot tenarium posita claudentia illud: tunc essent causa oppiland ipsum &claudendi meseraycas, quae terminantur ad fundum stomachi: propter quod regurgitarent talia ad superiora. Duodecima conclusio est, ruta, crifomilla, &omnia cibaria corruptionis aptitudinem in se habentia disponunt ad lepram, probatur, quia ex aptitudine corruptionis eorum corrumpuntur humores, &aduruntur, &in melancolicam substantiam transeunt. Post hoc autem de inanitione dicendum, quod omnis inani tio cibi uel imoderata abstinentia a cibo abseindi debet. Probatur quoniam ex tali sequitur augmentum caliditatis putrefactionis uel adustionis cibariorum &potuum in stomacho. propter quod tolerare famem stomachum putridis replet humoribus: hae omnes conclusiones ueridice assumi possunt tertia primi. e. de regimine per cibum &potum. ex. 25. continentis cap.