# Consilia 1017.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 1017.1 to 1017.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1017.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1017.1

Septima conclusio diuersa cibaria specie & multa non sunt in eadem cibatione accipienda, nisi fuerint ualde in qualitatibus actiuis consimilia. Probatur conclusio, quia quotuplex est diuer sitas ciborum & potuum in substantia & qualitatibus actuali bus & potentialibus in raritate & densitate, grauitate & leuitate subtilitate & grossitie: tot modis & uarijs consequentibus ad praedicta aggrauatur stomachus. Sed ex tali grauitate prohibeiter debita digestio. quare &c Octaua conclusio nullus cibus uel potus assumi debet, cum fut rit paratus in uasis aeneis: patet, quia cum aenea uasa participent uenenositate quadam, ut quinta quarti colligendum: Ion dubitabile est ne homores corporis & stomachi inficiantur a talib. cibis & potib Nona conclusio est nullum cibarium compositum ex dulcibus acri bus mellitis & lacticinijs simul mixtis afsumi debet: patet quia experimentatores Indi dixere, quod talia cibaria praeparant ad generationem leprae. Decima conclusio cibaria omnia lenitiua & mollificatiua uen tris semper ante alia sunt accipienda: patet quia dato opposito, aut corrumpentur i stomaco, aut esent cam deponedi teliqua cibaria. Vndecima conclusio cibus & potus grossi & stiptici nullomo do praemitti debent ante alia cibaria: patet quia talia apud pot tenarium posita claudentia illud: tunc essent causa oppiland ipsum & claudendi meseraycas, quae terminantur ad fundum stomachi: propter quod regurgitarent talia ad superiora. Duodecima conclusio est, ruta, crifomilla, & omnia cibaria corruptionis aptitudinem in se habentia disponunt ad lepram, probatur, quia ex aptitudine corruptionis eorum corrumpuntur humores, & aduruntur, & in melancolicam substantiam transeunt. Post hoc autem de inanitione dicendum, quod omnis inani tio cibi uel imoderata abstinentia a cibo abseindi debet. Probatur quoniam ex tali sequitur augmentum caliditatis putrefactionis uel adustionis cibariorum & potuum in stomacho. propter quod tolerare famem stomachum putridis replet humoribus: hae omnes conclusiones ueridice assumi possunt tertia primi. e. de regimine per cibum & potum. ex. 25. continentis cap.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
