Latin
1018.5 to 1018.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1018.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
aut recens oleum de sisamo: quod Siculi uocant ierzolena. De pinguedinibus uero animalium, con ueniens est pinguedo porcelli iuuenis, castrati, et uituli, et inter reliquos summe laudatur pinguedo asini in usu cibariorum, et unguentorum. dicitur. n. de ea quod eradicat lepram, si fuerit ei era dicator, uel si non fuerit uehementer confirmata faciens substan tialem corruptionem membrorum. De liquoribus uero alijs quibus cibaria condiuntur laudabile foret ei uinum citoniorum et granatorum muzorum et dul. adhuc etiam sapa, et in summa liquores omnes non participantes multa acredine, uel acetositate proprie refracti cum zuccharo penidiis et consimilibus. In speciebus autem et granis quibus cibaria condiuntur, aduertendum est, quod euitentur oia in quibus est potentia multum calefaciendi et aduren di sanguinem et alias materias humorales, prop quod augmentetur materia melancolica ex adustione aliorum humorum, aut saltem ab eis imponatur caliditatis intensio, per quam materia reddatur actiuior ad corrumpendum membra, et serpendum per ea, et proprie quando in talibus spebus simul cum caliditate intensa inuenitur dulcedo q est signum apparatus uel promptitudinis inflamationis et adustio nis materiem talium. Exemplum horum sicut anisum, foeni. se. bauciae, ciminum, petiose. nigella, costus, cinamomum, cassia lignea, daucus, tarcom, et omnes peregrinae species ut galanga, piper, zedoaria et consimi lia. Verum qa in talibus inuenitur uirtus cordialis et stomachalis et, quia ipsa defendunt a putrefactione et rectificant iam factam. uelut est cinamomum, costus, et galanga, et piper. io talia non omnino sunt dimittenda, imo administranda sunt cum his quae refrangunt caliditatis audaciam. uelut cum attriplice, bleta, spinachia, uiola, nenufare, portulaca, cucur. et consimilibus, quae etiam omnia comminuunt uehementem siccitatem praedictorum seminum et plantas: propter quod in nul la componne canonica ab auctoribus inuenta inuenies aliquod anti dotum, quod non sit compositum cum hac scientifica electione: uelut cina momum, galanga, piper, costum, et similia, quam calida sunt in tertio et i quarto refrangunt cum semine cuscutae scariolae lac. et portu.