Latin
102.1 to 102.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 102.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursus iterum arguit, quia talis aquositas, &mucilaginosa materia uias transitus spiritus animalis ad oculum ualde facile oppilare possunt: sed per negationem transitus debitae quantitatis animalis spiritus accidit in uisu tepiditas praedicta. quare &c. Et iterum quinto arguitur sic: quia talis materia spiritui uisibi li per modum euaporationis commixta conturbat ipsum. Cum ergo animalis spiritus ingrossatus, &conturbatus a uirtute cristalloidis rectificari non potest, sequitur, quòd obiecta uisibilia, quorum species in cristalloide receptae sunt percipientur sub modo tepiditatis, &debilitatis, uel diminutionis uisionis. Potest autem haec tepiditas, uel debilitas uisionis a te imaginari diuersimode. Primo ut obiecta uisibilia non uideantur a tanta distantia, quanta prius solebant. Licet enim obiecta uisibilia per medium extrinsecum, quod est aer exterior, &per medium intraneum quod est aer etiam limitatus multiplicent species suas usque ad organum uisionis: quod est cristalloides, tamen quia species ille ab organo non conuenienter dearticulantur propter debilitatem, &propter defectum ex parte spiritus uisibilis contingentem qui iam conturbatus est: patet, quòd oportebit obiecta uisibilia non apprehendi nisi de propinquo: quod erat deducendum. Et hanc tepiditatem intelligere potes ex parte uarietatis obiectorum uisibilium, ut quia ipsa non apprehendantur tantae ex tensionis, quantae sunt, neque eorum colores determinati, &distincti percipiantur a potentia uisiua, neque etiam taliter situata secundum eleuationem, &depressionem obiectorum, qualiter situata sunt &sic de alijs. Et hoc totum est exprimere tepiditatem. i. debilitatem uisionis ex parte distantiae consuetae, ex par te quantitatis, ex parte colorum, &situationum, &figurarum, &integritatis, &diminutionis eorum, quae sunt differentiae uisio ni attributae: &speculandum est, tertia tertij capitulo de debilitate uisus. &3. de accidenti, &morbo in cap. de nocumento sen sus uisus, &pluries alibi. Et sic apparet formale tepiditatis uisus, &apparet, quae sint causae efficientes huius: quia complexionales, ut frigiditas, &hu miditas cerebri praeter naturales, &complexiones causae, uideli cet oppilationes praedictae, &materiales causae: quia subiectiuae . s. cruciatio neruorum opticorum, in qua fit uisio secundum opinionem quandam, aut cristalloides, &spiritus animales iam uisi biles facti, si tenetur positio, quòd cristalloides, &spiritus illi for maliter sint animati.