# Consilia 102.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 102.1 to 102.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/102.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/102.1

Et rursus iterum arguit, quia talis aquositas, & mucilaginosa materia uias transitus spiritus animalis ad oculum ualde facile oppilare possunt: sed per negationem transitus debitae quantitatis animalis spiritus accidit in uisu tepiditas praedicta. quare &c. Et iterum quinto arguitur sic: quia talis materia spiritui uisibi li per modum euaporationis commixta conturbat ipsum. Cum ergo animalis spiritus ingrossatus, & conturbatus a uirtute cristalloidis rectificari non potest, sequitur, quòd obiecta uisibilia, quorum species in cristalloide receptae sunt percipientur sub modo tepiditatis, & debilitatis, uel diminutionis uisionis. Potest autem haec tepiditas, uel debilitas uisionis a te imaginari diuersimode. Primo ut obiecta uisibilia non uideantur a tanta distantia, quanta prius solebant. Licet enim obiecta uisibilia per medium extrinsecum, quod est aer exterior, & per medium intraneum quod est aer etiam limitatus multiplicent species suas usque ad organum uisionis: quod est cristalloides, tamen quia species ille ab organo non conuenienter dearticulantur propter debilitatem, & propter defectum ex parte spiritus uisibilis contingentem qui iam conturbatus est: patet, quòd oportebit obiecta uisibilia non apprehendi nisi de propinquo: quod erat deducendum. Et hanc tepiditatem intelligere potes ex parte uarietatis obiectorum uisibilium, ut quia ipsa non apprehendantur tantae ex tensionis, quantae sunt, neque eorum colores determinati, & distincti percipiantur a potentia uisiua, neque etiam taliter situata secundum eleuationem, & depressionem obiectorum, qualiter situata sunt & sic de alijs. Et hoc totum est exprimere tepiditatem.i. debilitatem uisionis ex parte distantiae consuetae, ex par te quantitatis, ex parte colorum, & situationum, & figurarum, & integritatis, & diminutionis eorum, quae sunt differentiae uisio ni attributae: & speculandum est, tertia tertij capitulo de debilitate uisus. & 3. de accidenti, & morbo in cap. de nocumento sen sus uisus, & pluries alibi. Et sic apparet formale tepiditatis uisus, & apparet, quae sint causae efficientes huius: quia complexionales, ut frigiditas, & hu miditas cerebri praeter naturales, & complexiones causae, uideli cet oppilationes praedictae, & materiales causae: quia subiectiuae . s. cruciatio neruorum opticorum, in qua fit uisio secundum opinionem quandam, aut cristalloides, & spiritus animales iam uisi biles facti, si tenetur positio, quòd cristalloides, & spiritus illi for maliter sint animati.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
