# Consilia 102.5-9

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 102.5 to 102.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/102.5

aliter autem tenendo non essent subiectum denominationis talis aegritudinis: propterea quia subiectum denominationis cuiuslibet dispositionis sanae, neutrae, uel aegrae praecise est membrum & spiritus compulatiue. Si autem teneret spi ritum esse animatum; tunc concederetur opinio prima. s. quòd spiritus esset subiectum denominationis huius nocumenti uisionis: propterea quia esset corporis humani uiuens particula, cui accidere potest sanitas, ęgritudo, aut neutralitas, & alijs partibus non: propterea quia sanitatem, & aegritudinem impossibile est ac cidere carentibus uita. primo de sensu, & sensato prope principium. Quod uero subiungitur secundo, quòd cum tali tepiditate apparent res motae etiam indigent speculatione non leui, siue teneatur apparitio rerum, quae mouentur in exterioribus, siue in interioribus, & utrunque horum concedi debet apud speculato res: Tenendo enim uisionem fieri intus suscipiendo, ut contra Py tagoricos pulchre probauit Arum. primo de sensu, & sensato ne est difficile concedere etiam species obiectorum uisibilium, quae mobilitant extra multiplicare species suas per medium usque ad cristalloidem Et adhuc subtilius dicendo imaginandum est, quòd licet obie cta quę prius mouebantur, euanuerint, uel remota sint: tamen spe cies ab eis decisae prius in medium reseruatae per ipsum deferri possunt ad organum uisionis praedictum. Et si potentia uisiua per cipiat obiectorum motus uisibilium tantos, & tales, & a tanta di stantia & situatione, quanta de facto sunt, non erit aliud quàm as signare perfectionem uisionis. Si autem obiectorum motus percipiantur sub maiori uelocitate, tarditate, distantia, & situatione quàm de facto sint; patet quòd hoc erit assignare nocumentum in operatione potentiae uisiuae. Si autem contingat in cerebro generari, & in oculo multiplicari uapores, & uentositates, quae commisceantur spiritui uisibili; tunc patet, quòd uapores al intus in medium exterius propulsi, & spiritus etiam cum eis in aerem sigillabunt idolum suae similitudinis. Cum ergo aer trans mutatus erit ab eis per multiplicationem iterum specierum a prae dictis per medium deferetur ad cristalloidem.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
