Latin
1020.5 to 1020.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1020.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad formam igi tur argumenti dicendum negando consequentiam, parua est distan tia cibationum inter unam &reliquam ergo uirtus non poterit sufficienter digerere, patet illud esse falsum ex praedictis. Aegrotante igitur elefanticae aliquo colerico a generatione uel melancolico ab illa ex materia per adustionem genita con uenitet in primo cibatio librae unius cum dimidia in prima ho ra. In secunda uero daretur a quattuor usque ad vi. 3. cibi &po tus. In tertia uero cibatione daretur sicut in prima. In melancolico uero aegrotante conuenitet cibi quantitas amplior indicando a causa adustionis effectiua, fortior enim intensiuae caliditas est necessaria ad adurendum melancoliam naturalem, &transmutandum ipsam in melancolicam melancoliam quam requiratur in colerico, sed ad maiorem intensionem caliditatis, maior sequetur consumptio &extenuatio, ergo necessaria est re stauratio maior, patet consequentia intelligenti theoriam medi tinae, quia restauratio debet proportionari resolutioni, &possent elici sermones ibi ex disputatis aphorismorum, textu &commento illius, Senes facillime ferunt. Et alterius sermonis, Aestate &autumno cibos grauissime ferunt. Et sunt sermones Auic. prima quarti tractatu secundo capitulo de cibatione febricitantium ubi secundum magnitudinem &frequentiam resolutionis docet augmentare &frequenter administrare §. illo Et aestas quidem propter resolutionem suam &c. Pro secunda uero parte principali huius capituli . s. de modo electionis qua litatis cibariorum &potuum excusari debes ex his quae in cap praecedenti de sere omnibus uarijs potibus, &cibis dictum est Rub II. Intentionis secundae. itaque regimine patientis ex parte Ectificalo quantitatis &qualitatis ciborum è potuum iam proueniendum est ad curam huius uerendae dispositionis. Et hoc quidem capitulum partietur in duas partes, in quarum prima aperietur modus aggrediendi materiam antecedente illius. In secunda uero parte attendetur ad materiem coniunctam, &ad corruptionem membrorum a propria eius uenenositate infixam primae partis declinatione supponendum est Pro cuius primo, quod dato, quod minoratiua euacuaCCO tio a sapientibus concedatur in principio uniuersali magis, hic tamen erit intentio mea non solum ad eam in uniuersali principio, sed etiam in magna parte uniuersalis augmenti procurandum.