Latin
CONSILIVM CCCIII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1027
Unproofread scanNot analysed yet
Et intendatur restaurationi uirtutis cum cibarijs laudabilibus, ut carnibus bonorum pullorum, hoedinis, &uitellinis, &boni agni &castrati. Et hunc ordinem obseruent intrantes balneum in mane ho ra praedicta, &in uesperis per septem horas post prandium. &cum ingrediuntur balneum in sero, tunc non tantu permaneant ibi sicut in mane: immo saltem per tertiam partem minus. &huc ordinem ut supra obseruent in reliquis Decimo si aliquis desideraret accipere balneum propter catarros: tunc post duos dies cum corpus iam fuerit balneo assuefactum faciat aquam cadere ab alto per canulam in mastello lateraliter posito, qui sit plenus aqua purissima, quae uenit a fonte. &distet uas a capite saltem per tres pedes. Et cum accipit aquam illam, tunc faciat cadere ipsam prius super anteriori parte. secundo super finistra. tertio super dextra. quarto super posteriori. &caput eius coronetur faciolo grosso circundante caput a supercilijs usque ad posteriora. Et ita quicunque desiderat balneum propter dolorem alterius partis, faciat super do lente membro cadere aquam ut de capite dictum est. Deinde cum exeunt balneo, &fuerint ingressi lectum ubi sudauerint, si post exiccationem sudoris dolentia membra aut paralitica ungerentur aliquo oleo appropriato sicut cum oleo de costo, de croco, de piperibus, aut liliorum alborum, aut ireos ualde bonum esset: dummodo olea illa sint calida Vndecimo. si quis propter contractionem uel membrorum duritiem quaerit balnea optimum esset ei ut suffumigarentur membra illa fumo exeunte a cuniculis, per quos aqua illa non debet esse uiciata a uero suo fonte scatutiens in balneum. Saturatus, in balneum non intret, nisi post septem horas ut supra Duodecimo. si balueantes incurrerent stipticitatem uentris, possunt omni sero comedere semissem unum de cassia lamben do accepta a sua canna. Aut accipere possunt ante cenam parum pillulam unam factam ex aloe infuso in succo endiuiae secundum doctrinam auctorum. aut tertio accipere possunt. J. i. huius pul neris. R. epithimi, polipodij. an. 3. i. s folliculorum senae. 3. ii. 3. salis Indi. 3. 8. liquiritiae, cinamomi. zingib. an. J. 5. anisi. J. i. fiat puluis subtilis.