Latin
103.1 to 103.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 103.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo poter tia non exeat in actum nisi secundum, quòd mutabitur ab obieANIA ctis, &instrumentis qui sunt spiritus; patet quòd potentia uisiua deludetur: &decipietur in apprehensione obiectorum apparentium exterius, quae tamen de facto non sunt ibi: &hoc est for male nocumentum uisionis: quod corruptio nominatur. Quare non immerito haec dispositio a quibusdam antiquorum delusio uisionis nominata est. Collige igitur quàm pulchre potes intelligere nocumentum tepiditatis uisionis ex apparitione rerum, quae mouentur, aut mo te fuerunt: quod tamen totum minime, conuenienter capere po tes nisi peritus in naturali scientia, &in speculabilibus theoricę medicinae: &tu superadde istis ut libet, &cetera sequitur. nocumentum in superioribus praemissum, quo Tertium molestatur hic praelatus: uideiicet sibillus, &re liqua nocumenta aurium absque anxietate multa, intelligi po test cum suis causis. Multitudo enim uaporum, &uentositatum quae generantur, &congregantur in cerebro propter ipsius debi litatem a mala cotuplexione frigida, &humida eius prouenien tem est causa nocumentorum tantae uarietatis in auribus euenientium. Quis enim habet dubitare, quòd mala complexio fri gida, &humida auribus a cerebro communicata est causa uento lationis materierum in ipsa aure, quae cum fuerint eleuatae a ma teria terrestreitate, aut acuitate participante reuerberatae ad organum auditus, quod est tenuissimus panniculus superextensus ossi auris mirifice, &tortuose compositus; sonitum in eo causant cum collisione etiam medij intranei ipsarum aurium Propter quod correlarie concluditur primo, quòd a tali materia terrestri, &acura causatur sonitus, sibillus proprie dictus. Secundum correlarium, quòd si uapor ille participans natura aquea actu, &potentia reuerberatur ad organum praedictum in eo causabit sonitum similem aeris fractioni facto a decursu aquarum: &si talis uapor cum praedicta uentositate acuta commi sceatur, tunc causabit sonitum compositum ex sibillo, &sonitu aquarum decurrentium, uel collisarum a littore maris, uel fluuiorum.