# Consilia 103.5-9

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 103.5 to 103.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.5

Si autem uapor ille grossitudine participauerit in sub stantia sui, & uehementi impulsione frangat aerem intraneum, & reuerberet in panniculum auditus; causabit in eo sonitum con similem collisioni uentorum in aere, aut reuerberationum eorum ad paretes montium, siluarum, uel aedificiorum Ex quibus quarto concluditur ueritas apparentiae, quae est, quòd quibusdam hominum repraesentantur in auribus simul sonitus sibilli decursus aquarum, & fractiones uentorum. Paret col relarium, quia tales oportet percipi sonitus, & effectus, quales reperiuntur in multiplicitate, & potentia causarum efficientium sed contingit causas efficientes esse commixtas ex uentositate terrestri, uel acuta, & ex uapore aqueo, & grosso simul agitatis, & agitantibus medium intraneum aurium, & miringam auditus: quare correlarium uerum. Et tandem igitur concluditur, quòd in auribus aegrotantium, & proprie huius uiri percipitur quandoque motus aquae decurrentis: & hoc totum uerum est, quando aquositas aliqua subtilis multiplicatur in uenis, & arterijs organi auditus, & partium pro inquarum. quae aquositas decurrens, & agitata motum fluxibilitatis repraesentat in organo auditus ita, quòd hominibus appa ret in eorum auribus aquositas defluere, & per eas, quae iterum aquosiras si a concauo uenarum, & arteriarum, & poris panniculi auditus effundatur ad foramen, uel concauitatem aurium non raro distillabit ad extra: & erit aquositatis defluxus ab auribus. Et ex hoc fundamento apparet intelligi posse causam titilationis ante missae. Cum enim aliquid uentositatis tenuis, uel uaporis includitur, & detinetur in poris miringae auditus, aut in ue nis, uel arterijs; tunc cum in talibus uentositatibus insit natura liter mobilitas, & aptitudo ad exitum, & ad eleuari sursum, & uiae uel pori sunt clausi: sequitur quòd talis motus ad partes laterales, & non sursum, uel deorsum repraesentabit partibus sensibilibus similitudinem motus ad praedictas differentias positionis: sed hoc est formale titilationis. igitur in auribus huius uiri quam doque apparent titilationes & rationabiliter. Quod uero ultimo scribitur, quod superuenit destitutio uirium corporis cum accidit sibillus; non est credendum, quòd sibillus per se possit esse causa tantę debilitatis in uiribus corporis euenientis. sed intelligi debet, quòd cum mouetur materia, uel uapor sibilum faciens per agitationem ipsius resolutio fit in spiritibus & substantia cerebri, ad quam sequitur debilitas in uirtute substentatiua membrorum ita, quòd appareat patienti caput & membra cadere, & detineri non posse. Similiter & accidere potest in uirtute uitali: propterea quia patiente cerebro nocetur etiam cor, & consequenter uitalis uirtus, quae radicatur in eo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
