Latin
105.1 to 105.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 105.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo ergo corporeo uel uaporeo delato a cerebro ad stomachum; nec a stomacho ad ipsum cerebrum: patiente tamen ipsorum altero, uel utrunque nocumentum est dictum per colligantiam absolutam, prima ter tij tractatu. 2. &pri mo cap. quare &c Et si tu concedis utrunque horum membrorum posse laedi alternatim per colligantiam iam praedictam; tunc quia opinione uti potes ad negandum haec duo membra alternatim noceri pos se per colligantiam non absolutam. Materia ergo haec uel illa, aut uapor, uel uentositas ab uno horum membrorum ad alterum delegata, &econuerso potentior est ad nocendum, quàm simplex condolentia, aut discrasia: propterea quia materia aut sibi proportionata nocent qualitatibus eorum actualibus, aut potentialibus simplicibus, uel compositis calidis, uel frigidis: &sic de alijs alterando subito, aut nocent materiae suis quantitatibus, &modo substantiae comprimendo, conculcando, grauando, &sic de alijs sed hoc est formale compassionis, uel condolentiae non absolute, ut prima tertij pręallegato capitulo ubi supra. Species igitur malae complexionis materialis, uel immateria lis quaecunque fuerit praeternaturalis ori stomachi applicata ma gis nocebit: ita, quòd appetitus communis uel diminuitur, aut cor rumpitur, aut aufertur: &si fuerit inuenta in profundo stomachi talis mala complexio nocebit digestiuae communi, &proprie ip sius. Et si tam in fundo quàm in ore stomachi reperiatur mala complexio, utraque harum operationum nocebitur: ita quòd quandoque diminuitur appetitus intantum, quòd saturatur uni uel duobus bolis, aut corrumpitur appetitus adeo, quòd nou appetit nisi extranea, &ualde contraria: quae etiam non sunt cibaria, uel potabilia. Et quandoque intantum inuenitur haec discrasia intensa quòd omnino aeger priuatur omni appetitu: &hęproprie contingunt quando stomachus mollificatus, lenitus, &mectatus efficitur a multo aquoso, &mucilaginoso phlegmate. Similiter etiam contingit, ut diminuatur operatio digestiuae potentiae taliter, quòd non transmutet cibum nisi ualde dimini tae, aut corrumpatur operatio eius taliter, quòd cibaria, &potabilia transmutet in uentositatem fumosos, uapores aquosos.