# Consilia 108.1-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 108.1 to 108.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/108.1

Et si uir iste non esset delicatus ualde conuenientissime diuerterentur materiae per applicationem uentosarum absque sectione super carnosis domesticis partibus tibiarum, coxarum, & super inferioribus partibus natium, & spatularum. Tertium autem instrumentum diuertendi optimum est, ut in hoc uiro uere, & autumno, aut saltem semel in anno prouocaremtur, & aperirentur ei haemorrhoidales uenae. Non enim solum per eas defenditur corpus ab aegritudinibus melancholicis, ue adustis; sed etiam a phlegmaticis tam distinctis ex parte saporis, quam modi substantię, ut clauditur in sententijs Galeni quin ta aphorismorum commento illius. Haemorrhoidas sanari antiquas, & legitur pulchre. xvij. tertij de iuuamentis sequentibus haemorrhosagiam haemorrhoidalem. instrumentum est. Rec. dedrolibani, ma Vndecimu iotanae, ligni aloes, folij, melissae ana. 3 j. macis. 3. ij. puluerizentur omnia, & ligentur in sindone aroma tica, & saepe odorentur: & est bonum rectificatiuum cerebri, & uiarum anhelitus: iuuamenta enim melissae collige secundo can ubi uoluit, quòd ipsa confert omnibus aegritudinibus phlegmati cis cerebri &c. instrumentum est. Rec. specierum ele Duodecimum quarij de ligno aloes. 3.j. florum buglossae, melissae, foliorum basiliconis, iacinthi, smaragdi, ossis de corde cerui, been al. & rub. croci ana. J. ij. macis. 3. j. s. margaritarum uerginearum. 3. ij. puluerizentur omnia per se subtilissime deinde commisceantur, & consuantur in sindone retorta aroma tica sacculo ente quadrangulari, & apodientur super mamilla si nistra cum capite uno super medio thoracis applicato, & altero uersus latus transuersaliter. medicinale instrumentum est Tertiumdecimum hoc, ut cum iste uir percepe rit materias in pectore fixas, quae non conuenienter, & cito expelluntur cum tussi; tunc accipiat de hoc electuario: quod saepe it ore suo teneat cum lingua reuoluendo per os absque masticatio ne quantitatem grani fabae, & permittat distillando id, quod co liquabitur in ore, hoc enim leniendo membra pectoris aequande materias, & praeparando eas eductioni per sputum, confert etiam alleuiando anhelitum. Cuius descriptio Rec. granorum pinearum. 3. s. granorum sebesten numero. XX. passularum nigrarum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
