Latin
108.4 to 108.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 108.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
3. vj. liquiritiae rasae. 3. j. s. capill. ueneris. 3. ij. hyssopi. 3. j. granorum physticorum. 3. ij. infundantur grana, &sebesten in aquam deco ctionis liquiririae per diem &noctem: deinde coquantur cum ea usque ad consumptionem aquae. tunc ergo abiectis ossibus lebesten ultimate conterantur in mortario, &incorporentur cum. 3. iij. penidiarum. 3. iiij. zucchari secundae coctionis, &fiat electuarium ultimate conterendo: huic enim uiro necessarium esset ha bere secum de hoc electuario semper: propter enim mutationem diuersarum qualitatum aerearum, &propter uarietatem ciborum, &potuum &exercitiorum mouentur, &fluctuant materiae, quae frequenter in pulmone, &pectore receptae pariunt ac cidentia ualde difficilia, a quibus huius electuarij usus feliciter praeseruabit ipsum. instrumentum est. Rec. resiQuartumdecimum nae electae. 3. j. S. laudani. 3 ij. ligni aloes, galliae muscatae ana. 3. j. menthae balsamitae gariophylatae ana. 3. 8. macis, gariophylorum ana. 3. j. cimini, ameos carui ana. J. j. storacis calamitae. 3. ij. dissoluantur, &coquantur gummi cum uetusto uino potenti, &cum sufficienti quantitate ce tae fiat cerotum bene tenax, quod extensum super panno de gra na sphoerico, &bene magno, ita ut apprehendat regionem a gra nato usque ad umbilicum, &medietatem hipocundriorum potem ter rectificat stomachum hepar, &intestina. uero instrumentum est, ut si in hoc uiro quanVItimuvi doque praesentarentur urinae albae subtiles, uelut aqua aut serum; tunc dubitandum est de euentu doloris in re nibus eius, de quibus non habeo suspitionem leuem; tunc erge fiat linimen a principio spatularum per totam spinam usque in finem cum hoc unguento actu calido ter, uel quater in die super ponendo pannum lineum duplicatum calidum. Vnguenti compositio est hęc. Rec. olei de uiolis citrinis. 5. ij. olei liliorum al. 3 j. spodij 3. j seminis endiuiae scariolae. ana. J. ij. spicae nardi. 3. j uiolarum, florum nenufaris, florum cupatorij ana. J. ij cerae albę quantum sufficit: fiat unguentum mediocris mollitiei, in cuius fi AVIIA. ne ponantur camphorae gra. v. hoc . n. unguentum defendit renes ab agitatione materierum resoluendo materias, &sedando dolo rem: quod totum, &omnis sanitatis eius complementum conce dat ei altissimae misericordiae saluator cunctipotens dominus no ster Iesus Christus ad laudes eius immortales, Amen.