# Consilia 119.1-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 119.1 to 119.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/119.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/119.1

cum A aqua ireos, saluiae, betonicae. Digerunt etiam materiam hanc confectiones magnę: ut diamuscus, diambra, diaolibanum, diacinamomum, diamacis, & similes Adhuc etiam non parum iuuat quies ab excellentia motuum corporeorum animalium, conueniens dormitio, etiam hora, & quantitate conuenientibus, & laetari, & bonam habere de salute ipem, & deo placabile esse, & non naturalium omnium rerum ad ministratio congrua praemissa intentio fuerat eradicatio euacuans ma QUAYIA teriam antecedentem, quae completur per med cinas per tertias, & quartas uirtutes hoc facientes: parum uero & raro sperando, quòd educantur per materiam coniunctam nisi in longo, & forit usu: sed hoc conuenientius dicetur in intentione sexta De numero autem omnium instrumentorum sunt pilulae iam dictae, & infusio iam dicta: quae ubi prius erant debiles, conuertam tur in fortes, & econuerso additione dosis penes uirtutes cum le uitatem conueniunt, & maxime pilulis de sarcocolla praeciosa sunt hae, ut uidetur finaliter. Sunt autem plurimae, & expertae ex accidentis medicinis, u hieralogodion, qua multas chronicas extirpaui dolores capitis & hieralphaneligoris, & busicus ex quinto canonis tractatu. 2. & do eas cum decoctione seminum peoniae. Infusio solutiua domestica satis. Recipe arthanitae 3. i. acori, peoniae, nucis mus.heyl. ana. S.i. agarici. 3. i.s. pulpae colloquintidae. 3.i. diagridij gra.i.subtiliter omnia bene trita infundantur in 3. ij. aquae mulsae per diem naturalem: deinde calefiant, & colentur, & exprimantur, & additis ruccha. al. 3. X. totum calidum ex hibeatur in potu. leuis est, & conueniens. Pilulae etiam alephan ginae conueniunt aucta dosi, & reliqua similia. intentio, quae fuerat accidentium hanc dispositio QUINId nem concomitantium correctio, per administrationem praescriptarum acquiritur: uerum quia frequenter debilitas partium naturalis, uel accidentalis est causa fixionis, & augmenti accidentium bonum est unicuique suo, conuenienti prouidere aux ilic Decoctio maioranae chamaemil. cum nuce mus. cum spongia oj tima est doloribus musculorum lacertorum, & panniculorum fa ciei & temporum. Nocumentum autem uisionis corrigitur per comestionem eu fragiae, in omni cibo, & potu.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
