# Consilia 122.6-9

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 122.6 to 122.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.6

erge propter remotionem ipsorum ipsum efficitur frigidum. Sed superfluum exercitium ipsum est causa consumptionis spirituum in ipso cerebro per modum resolutionis spirituum & humorum, & innati caloris. igitur &c Similiter etia ad hoc capitulum adde, quòd una de causis cerbrum notabiliter infrigidantibus est multitudo coitus, & superfluitas in eo. Coitus enim multiplicatus perducit ad infrigidatio nem totius corporis, ad debilitatem innati caloris, ad mortifica tionem uirtutis, ad debilitatem sensuum, ad epilepsiam occultam, ad caluitiem, & debilitatem iuncturarum: quae omnia prouenium a frigiditate, & humiditate cerebri materialibus, ut 20 tertij, tra ctatu primo. cap. de nocumento ex coitu colligitur. Quare aj paret, quòd plurimae harum causarum poterunt in hoc uiro aus mentum frigiditaris efficere: & ipse debet esse considerator circa istas causas, & inueniet ueritatem in eis ex praeterito regimine suo deducenda. Ex quibus omnibus satia leuiter concluditur, quòd mala complexio frigida, & hu. materialis in isto accidentalis est, & a tempore propter inconueniens regimen ex parte praedictorum, & male obseruatum. Et ex hoc ultimo apparet declaratio primae dispositionis eius. s. quòd iste uir aegrotat mala complexione frigida, & humida ce rebri, & accidentaliter in eo acquisita Ex quorum etiam fundamento considerans intelligere poterit, quòd haec mala complexio est fixa magis, quam fies: quod an guit longitudo ipsius; licet etiam in eo possit assignari aliqua spe cies malae complexionis fientis per colligantiam in fieri, & ir conseruari dependens a membris inferioribus, ut stomacho, he pate, uel alijs, ut in posterum uideri poterit. Haec in summa est primae dispositionis ipsius aperta declaratio &c. AAII. De mala complexione cerebri ipsius. Cap. Vnc autem declarandum est in hoc cap. 3. nocumentum cerebri huius uiri proueniens ex compositione non natu rali sui cerebri. Est autem mala compositio eius oppilatio coarctatoria quidem proueniens a multitudine materierum coarctantium uias cerebri: per quas intelligo arterias, & uenas in panniculis eius, & medullari substantia disseminatas, in quibus & circa. quas mucillaginosa materia multipticata per indigestic nem coarctationem fecit: ad quam sequitur materierum intensic & augmentatio, quae est aggrauatiua.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
