Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
uiri tempore ueris, &in pedibus ipsius in fine autumni accidere solet cum pruritum praedictarum partium, om nino contingit a materia salsa phlegmate aquoso multo in uenis eius reperto commixta Periodice autem in tempore ueris materiam istam uirtus ad extra propellit sui fortitudine ad cuius expulsionem adiuuat uia rum apertio, quae in tempore ueris facta est a caliditate in continente uigorata, quae etiam adiuuat ad attractionem harum mate rierum de centro ad circunferentiam Causa uero, propter quam tempore uehementis frigiditatis iterum hae materiae multiplicantur, est, quia cum partes aliqua subtiliores, &acutiores materierum continue a uirtute expellam tur de centro ad extra frigiditate continentis oppilante poros, tales in partibus subcutaneis detinetur, &ingrossantur ita, quòd neque insensibiliter, neque sensibiliter expelli possent ad extra in subcutanea. Igitur partis retentae pruritum dolorem, &ruborem efficiunt secundum essentiam ipsarum. AAIA. Ex quo apparet, quòd talis dispositio in extremis apparens est? per modum crisis facta, quae nequaquam cohiberi debet, ut inferius apparebit. Ex quibus omnibus tandem ultimo apparet accidentium praedictorum uiri declaratio ex suis casis signis, &diuersitatibus assi nata: reliqua uero accidentia subiuncta leuiter ex fundamento declarationis praedictorum haberi potest: &tu considera.