# Consilia 125

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/125

Haec de accidente 5 Demonstratiuum causarum nocumenti, uel impotentiae VII. motus brachiorum, & crurium. Cap. Inos recte contemplando huius nocumenti causas assignare uelimus, necesse est concedere, quòd hoc nocumentum Oproueniat, aut ex parte debilitatis uirtutis motiuae praedictarum partium, aut ex parte intestinorum quae sunt spiritus anim: les, aut ex parte organorum, quae sunt nerui, uel sibi proportionales partes: uel mulculorum, quae sunt uoluntarij motus instru menta, aut saltem contingit hoc ex parte omnium praedictarum. Non quidem rationale uidetur hoc deduci posse ex parte debilitatis uirtutis: eo quia uir iste in aetate consistentiae positus est complexione a generatione sanguineus: neque alique fortes cau sae debilitatis uirtutis ipsi applicatae fuerunt, uelut resoluentis ex multo exercitio, potu medicinarum calefacientium euacuantium, & sui acuitate spiritus, & laudabiles humiditates consumentium neque aliqua euacuatio ab interiori causa proueniens, ut sudor fluxus sanguinis hemorrhoides, diarhoea, & consimiles. Et pari ratione non uidetur asserendum esse nocumentum istud contingere ex parte paucitatis spirituum per consumptionem ipsorum subsequentis. Videtur igitur, quòd causa debilitatis sustentandi molem cor poris contingat & ex parte oppilationis cadentis in neruis octa ui paris de his, qui nascuntur a cerebro: similiter ex parte oppila tionis euenientis in neruis septimae spondilis colli: & primae & secundae de spondilibus dorsi, a quorum ramulis ad brachia, & spatulas communicatis pertransit sensibilis spiritus, & motiuus. Facta igitur aliquanta oppilatione in originibus praedictorum ner uorum a cerebro, & a nucha uenientium necesse est potentiam a ctiuam propter necessitatem instrumentorum motus debiliter operari. Et si contingat propter oppilationem talem diminu te pertransire spiritum tam sensibilem quam motiuum; tunc ne cesse erit assignare diminutam paralysim quandam. Et si ulterius oppilatio magnificaretur, & completa fieret, sequeretur co pleta paralysis particularis in brachijs, aut pedibus. Et si oppi latio talis fieret in altera medietate nuchae: tunc iam fieret uniuersalis paralysis unius medietatis corporis, ut secunda tertij ca de paralysi intelligendum est &c. De assignatione causae doloris in sinistro crure huius VIII. Cap. uiri. Icet dolor in crure huius uiri apparens fieri possit a masa complexione frigida partis illius, tamen rationabilius Eest concedere ipsum fieri a specie solutionis continuitatis extensiua, quae prouenit propter multitudinem materierum quae in musculis immersae sunt extensionem in ipsis facientes. Vnde erit accidens simul a mala complexione frigida, & solutio ne continuitates conueniens. Et si materia ista quantitate, & acti uitate sua multiplicaretur ita, ut nocumentum imponeret nuche, & cerebro; tunc patet, quòd uir iste spasmum incurrere posset. Et si materia illa ad iuncturas multiplicata descenderet; tunc infundendo ligamenta iuncturarum ualde leuiter in eis efficerent dolores multum molestantes De assignatione defoedationis cutis cruribus, & mani IX. Cap bus eius euenientis. Ocumentum defoedationis cutis, quòd manibus huiu

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
