# Consilia 126.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 126.1 to 126.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/126.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/126.1

Et ex fundamento omnium praedictorum consideranti apparet, quòd ad praedictarum dispositionum regimen praeseruatiuum, ne augeantur, & curatiuum festinanter accedendum est, sicut mox sequitur. secunda. de modo inuentionis regiminis obParticula seruandi circa praedictas dispositiones in serebus non naturalibus, & continet capitula sex. De electione aeris, & loci habitationis sibi conuenientium. Cap St igitur regimen huius uiri partiendum in duo. Primum quidem in electionem administrationis rerum non natuSralium secundum debitam eorum conuenientiam: Secundum uero in electionem intentionum, & instrumentorum medi rinalium, & modi administrationis earum, & nunc apparet con sequendo. Primum itaque horum duorum partitur in sex capitula secundum numerum sex rerum non naturalium. Primum autem horum capitulum est de electione aeris, & loci habitationis sibi conuenientium. Eligatur itaque aer, & omnium aliarum rerum mensura ita, ut sint caliditatis, & siccitatis inductiuae: ueruntamen amplius debent esse exiccatiuae, quam calefactiuae. Lapsus enim nuius uiri licet sit ad frigiditatem, humiditatem, tamen est intensiue & maior ad humiditatem, quam ad frigiditatem: quod mani festissime apparet ex signis in secundo principali cap. primae par tis superius positis. Et ideo quantum theoricae dici potest aer, & reliquae res non naturales debent administrari ita, quòd inducant mensuram primi gradus caliditatis: per talem enim mensu ram naturalis complexio, quae calida est, conseruabitur, & per frequentem administrationem talium corrigetur & delebitur frigiditas iam inducta. Et consimiliter oportet, quòd res non na turales ita mensurentur, ut in corpus inducant siccitatem secundi gradus, aut paulo minorem illa, ut frequens earum applicatio corrigat lapsum ad humidum, qui transcendit gradum secundum & fortassis complete attingit ad finem tertij: quod apparet ex co uersione corporis eius ad uehementem humiditatem laesiuam operationum motiuae potentiae: quod non accidit nisi propter remollitionem multam organorum motus, & propter oppilationem uiarum, per quas motiui spiritus ad membra penetrare debent in quantitate eius, & qualitate conuenientibus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
