# Consilia 128.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 128.1 to 128.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/128.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/128.1

Olei autem usus oliuarum, uel nucum conueniens est: & simili ter oleum de amygdalis dulcibus expressum. Butyri autem usus non mihi placet propter nauseam stomachi, & remollitionem, quam facit in neruis, & in toto corpore Qua uero omni modo praeparationis conueniunt ei praeterquam frixione cocta, quoniam talia propter nimiam euaporationem suam uertigini nocent, & laborantibus aegritudinibus oculorum. Mellis uero & mellitorum ciborum usus omnino sibi utilis est propter caliditatem, & exiccationem suam, per quam confert corporibus amplissime humectatis Zucchari etiam usus eidem laudabilis existit. De aromatibus uero & proprie calidis omnino dicendum ip sa esse conuenientia, uelut piper, zintiber, cinamomum, galanga, macis, nux muscata, ciminum, grana paradisi, & consimilia. De oleribus nero euitet omnia, quae infrigidantia, & humectantia sunt, & iuncturas, & neruos remollientia, uelut sunt por tulaca, bleta, spinachia, lactuca, endiuia, & consimilia Et de horarijs fructibus effugiat cerasa, recentes auellanas, pira mollia, cucumeres, cucurbitam, anguriam, & consimiles. peponibus autem aliquando uti potest propter apertionem suam, & nutrimentum, quod minus est laudabile in eis, quam in praedictis De fructibus uero dimittat pira, & poma mollia, & multa aquositate participantia, ut persica, & iuiubas, & granata dulcia multo usu Reliqua uero fere omnia tam olera, quam fructus uidentur esse eidem conuenientia praeter ista. propter quod mentha, sisimbrium, saluia, rorismarinus, foeniculum, petros. serpillum, ruta, tarcom, & consimilia placent. Et de fructibus ficus, & amygdalae recentes, uel sicci, & grana ta muza eidem conuenientia sunt De radicibus autem laudantur ei bauciae, cichorea, raphanus, bulbus, rapae, & proprie napi, siue elixi, siue in prunis cocti secun dum consuetudinem. Alleum non placet propter grauitatem, quam in capite facit. Cepis autem quandoque uti potest, & pro prie conditis cum melle, & speciebus. Sparagi autem, & cappares iterum sunt sibi conuenientes suis temporibus, & secundum consuetum assumendi modum. De partibus autem animalium euitentur pinguedines, medulla, & cauda similiter, & uentres nisi in raro usu.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
