# Consilia 129.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 129.1 to 129.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/129.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/129.1

Sit ergo eidem potus huius compositus simplex, aut saltem siat eius commixtio cum reliquis potibus secun dum tertiam, uel quartam partem. Hoc in summa est regimer huius uiri per sex res non naturales. tertia de electione instrumentorum medici Particula nalium, & continet capitula nouem. De euacuationibus fiendis in determinatis temporibus anni.s. uere & autumno. Cap Am quidem uidetur restare praedictarum dispositionum assi gnare regimen per instrumenta medicinalia. Erit igitur in Thac materia per nouem capitula, seu partes procedendum. In primo nanque ponentur instrumenta euacuandi uirum istum in determinatis partibus anni.s. uere, & autumno conuenientia In secundo uero cap. ponentur instrumenta. 12. malam comlexionem cerebri fri. & hu. naturalem corrigentia uirtutem eius, & sensus, & motus omnes confortantia In tertio uero cap. quandoque ponentur instrumenta oppila tiones omnium partium cerebri, & neruorum remouentia, & materias frigidas a praedictis membris educentia. In 4. uero cap. conabor eligere medicamina experta uertiginosis a phlegmatica materia laborantibus simplicia, uelcomposita. In 5. uero cap. eligam medicamina nonnulla relaxatis, & mol lificatis conuenientia simplicia, uel composita, quae ad paralysim a sapientibus sunt approbata, & quotidiana experientia uerificata. Sexto uero loco tria singularia composita describam, quae ad sto machos cholericos electoria sunt, ut apparebit In septimo uero capitulo debilitati motiuae uirtutis, & brachiorum, & extremorum opponam cum. X. singularibus & com positis expertis medicaminibus. In octauo autem capitulo quinque ponentur medicamina ad dolores crurium a sapientibus hincinde collecta In nono uero & ultimo cap. ponentur can. & instrumenta curationis defoedationis cutis, uel impetiginosae dispositionis in cruribus, & in manibus periodice euenientium. & hic terminabi tur huius operis finis uero primi capituli uir iste aduePro expeditione niente fine mensis februarij uno mane accipiat istas pilulas. Recipe pilularum de sarcocolla ma iori descriptione Mesue in antidotario. 2. ij. pilularum aurearum S. j. boni ponderis fiant pilulae. vij. cum hiera Galen.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
