# Consilia 135.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 135.1 to 135.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/135.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/135.1

de speciebus odoriferis descriptis a Mesue in antidotario descriptione prim: de pilulis utendo eis quandoque una, uel. ij. ante cibum accipien do, & proprie quando stomachum eius grauatum sentit. post cibum uero per horas. ij. accipiat unam, uel duas, & proprie quando ca put eius sentit grauatum magis: tanta.n. in istis pilulis est poten tia, quòd mundificant caput, stomachum, & omnia instrumenta sensuum: ut scripsit Mesue de ipsis. & tu lege ibiprouidendi dispositioni secundę principali huius Gratia praemittendum, quod multoties aegrotat splen aegritudi nibus complexionalibus, & non minus, uel rarius aegritudinibus officialibus: dato quòd haec sententia secundum partem sit aduersa me dicis de secta Archistrati, qui uoluerunt membra non dici infirma nisi propter uulnera aut grossities, uel apata euenientia in eis, quod quidem tanquam alienum a ueritate supponendum est. mul titudo. n. materiei melancholicae congregatae in splene potest malam complexionem frigidam, & siccam in eo generare: immo in hepate, & membris alijs, ad quae colligantiam habet: quo niam agentia applicata passis cum debita circunstantia temporis, & dispositione passorum agunt in eis secundum naturalem potentiam ipsorum: sed materia melancholica est agens infrigidans, & exiccans, quod applicatum passo: quia spleni cum sufficienti quantitate temporis agit in ipsum, etiam facit labi ad frigiditatem, & siccitatem praeter naturam Et ex hoc fundamento apparet facile deduci posse, quomodo stomachus, hepar, cerebrum, & cor per colligantiam splenis ad ea noceri possunt: quorum primum apparet in appetitu canino melancholico: secundum patet in fluxibus hepaticis melancholicis. tertium uero apparet in aegritudine melancholica facta in cerebro per colligantiam splenis ad ipsum. Et quartum al paret in tremoribus cordis, & melancholicis passionibus in eo factis a splene cum contingat, ut in pluribus nocumentum sple nis prouenire a mala complexione materiali melancholica. patet, quòd in hoc uiro oportet magnam habere procurationem ad splenem eius: & possunt hi sermones colligi. 15. tertij de aegritudinibus splenis, & pulchrius: interiorum quinto cap. 9 Modus autem prouidendi dispositionibus splenis huius uiri C talis est. Primum omni mense semel in aurora iste accipiat. 3. v. electuarij diasene descriptione Nicolai in antidotario suo cum. 3. ij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
