Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 136
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum uero speciale remedium est, ut iste uir utatur electuario descripto ab Auicenna quinto canonis summa prima, &locat confectionem philosophorum: cuius usus esse debet post cęnam per tres horas accipiendo de eo quantitatem. 3. j. cum mo dico uini aromatici bene potentis Tertium uero est ut iste uir utatur hoc remedio mihi experto. Rec. smaragdi electi. 3j. ligni aloes. 3. j. s. limaturae subtilissimae auri. 9. j. florum rorismarini. 3. j. s. cum succo assari formentur pilulae ex omni. 3. v. de quibus iste uir saltem quinque uicibus omni mense accipiat unam, quando uadit ad lectum per ho ras. ij. post coenam. Sic considera uirtutem simplicium, ex quibus componuntur, quorum omnium operationes, &uirtutes sint in salutem dispositionum huius uir 04. debilitatem autem stomachi sui praemittendum Propler, est, quòd omnia fere remedia, quae capiti huius sunt conferentia, etiam erunt stomacho iuuatiua: propterea quia nocumenta stomachi huius uiri secundum maiorem partem de pendent a cerebro per colligantiam: quoniam cerebrum eius multitudine materierum, quae abundant in eo, communicat stomacho per uiam defluxus. Et ideo praeter ea, quae tacta sunt duo obseruanda sunt singularia remedia stomachum uigorantia Primum itaque ipsorum est, ut multis uicibus hic uir post cibum deglutiat. ij. uel. iij. grana masticis, aut saltem thuris gummosi ele Secundum uero remedium speciale est, ut quandoque hic uir postquam celebrauit per horam deglutiat coclear unum xilobal sami conditi. &est potens medicina in rectificando stomachum, &caput huius uiri ad laudem dei omnipotentis. Amen.