Latin
CONSILIVM XXVII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 143-2
Unproofread scanNot analysed yet
tia magna fuit causa corruptionis sanguinis, &aliarun materierum in eo: aut per uiam congelationis, quae successit suf focationi innati caloris, &in membris acentratis: aut per uian adustionis materierum illarum, licet primam causam a posterio ri uiderim uerificatam magis: quoniam iste uir expulit materiam melancholicam san, commixtam cum signis frigiditatem testifi cantibus magis, quàm caliditatem: fuit enim illa materia nigra, &obscura penitus absque aliqua luciditate. Secundo fuit secundum partes omnes compacta multum. Tertio uero fuit associata foetoris horribili. Quarto non hà buit secum commixtas spumosas partes aliquas, neque colore citrino coloratas. &omnia ista signa extinctionis caliditatis demonstratiua sunt, sicut istis opposita caliditatis augmentum signi ficant, seu ostendunt. Igitur omne accidens animae per quod moueantur materiae, &spiritus ab extra ab intus erunt causa praedictae suffocationis innati caloris: sicut furor, iracundia esset causa inflammationis, &adustionis earum propter uelocem, &fortem motum in spiritibus, &humoribus contingentem iracundis, &similibus. Et forte si bene consideras innati caloris diminutio, quae per modum suffocationis contingit, potuit esse una de causis, quae fecit hunc uirum ad uenereos actus impotentem. Ex qua causa compleretur satis numerus causarum diminutio nem in coitu efficientium. Itaque necessarium est huic uiro ha passiones a seipso soluat, &hilaris, &iocundus existat, ut confor tata anima potentior sit ad salutem inducendam bene regendo materias, &membra corporis. De electione ciborum, &potuum conuenienVI. Cap. tium. YVnc autem in hoc cap. paulisper subtilius procedendum est: uidetur enim difficile satis posse eligicibaria suis qua litatibus, &proprie medicinalibus unicuique membro lapso conuenientia propter contrarietatem lapsuum in diuersis membris eius, in primo principali cap. inuestigatam. At uero ut rationali iudicio modus diaetandi in cibis eligatur praemittendum est primo, quòd cibaria penitus cibaria dicta sa tem alicuius quantitatis non essent huic uiro conuenientia: eo qui a augmentum efficerent in materiebus: &iterum quia non conui nienter aduersarentur lapsibus praedictis: cibi enim tales, &potus penitus a materia operantur, &non a qualitate Praemittendum secundo, quòd tales cibi debent esse medicinales, aut medicinalibus commixti, si cibales fuerint Praemittendum tertio, quòd tales cibi debent esse leuiter calidi non transcendentes primum gradum, aut primam mansiono secundi quia lapsus ad frigidum in hoc uiro est parum intensus Praemittendum quarto, quòd tales cibi debent esse in siccita te notabiliter eleuati, ut in secundo gradu, &adhuc in prima mi sione tertij. Probatur: quia lapsus ad humidum in hoc uiro est am