# Consilia 146.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 146.5 to 146.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.5

decimumsextum instrumentum, & proprie1Ohepate de his, quae appropriantur hepati, in quo multum oportet ponere attentionem: eo quia forma huius uiri sine dubio corrupta est: siue per formam colorem, aut habitudinem intelligere uolumus: est enim color eius ex citrino, & albo compositus. forma eius est cacetica, ut uidenti apparere potest un de talia, & proprie si ad hepar eius calefactum intendens admi nistretur ei hoc digestiuum, quod continuet per plures dies. Re cipe aquae hepaticae, aquae cuscutae ana 3 j. S. sirupi de bizantijs, sirupi de cupatorio ana 3 vj. misce, & totum detur in potu parum calidum. Decimumseptimum instrumentum est educens materias calidas, & corruptas ab hepate. Rec. tripherae persicae descriptione Mesue in antidotario. 3 ij. reubarbari electi. 3. j. squinanti. gr. vj. detur in potu cum medio ciatho aquae lactis caprini: & fiant post ipsum omnia, quae de primo minoratiuo sunt scripta. Decimumoctauum instrumentum est, ut intendatur ad hepatis confortationem post ipsius euacuationem cum hoc composi to. Rec. se. cuscutae, cichoreae, scariolae, spodij. ana. 3. j. electuarij dialaccae descriptione Auic. 5. can. 3. ij. uini granatorum. 3. j. 5. zuc ch. candi. 3. ij. fiat electuarium: de quo omni mane in aurora acci piat. 3. V. cum aqua cichoreae: & confortat ualde, & tardetur cibus post ipsum horis quatuor. Et si uolueris hepar cum his, quae a proprietate conferunt, rectificare congrue, da ei in potu quibusdam diebus. 3. 5. hepatis lupi exiccati cum. 3.j. aquae cichoreae in materia calida: cum aqua cupatorij in materia frigida. Hepar. n. adib enumeratur inter res hepar confortantes a proprietate sua quae sunt tres descriptae. 14. tertij capit. de confortantibus hepar in fine. & sunt omnes species endiuiae. Caro limaciarum, & sunt cochiae, quae reperiuntur in dumetis, & hepar adib. lege ibi. Decimumnonum instrumentum ad frigidum lapsum hepatis intende cum hoc digestiuo. Rec. aquae cupatorij, laquae absinthij: ana. 3. j. 8. siru. diarhodon descriptione Mesue in antidotario. 3. j. situ. de cupatorio. 3. 8. misce, & detur in potu pluribus diebus cum apparitione hypostasis supra limitatae. Vigesimum instrumentum, & proprie mundificatiuum mate rierum frigidarum ab hepate est hoc. Rec. electuarij indi. 3. ij. agarici electi. S. ij. zimiberis gran. vj. situ de cupatorio. 3. j.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
