# Consilia 151.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 151.1 to 151.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/151.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/151.1

Ad hanc etam salsedinem augmentandam concurrete potest phlei ma salsum in stomacho multiplicatum per descensum ipsius, ut supra dictum est, quod phlegma cibis commixtum in kilo ex eis generato reddit ipsum dispositum, ut humoralis massa, quae ex eo generatur in hepate salsa efficiatur Ex quo fundamento colligendae sunt tres causae salsedinis phlegmatis. Prima est efficiens.s. caliditas hepatis. Secunda materialis, ut phlegmata praedicta. Tertia formalis proueniens ex amba rum applicatione adinuicem acquisitione modi, substantiae, & sa poris in praedicto phlegmate. Qualioercunque igitur contingat urinalis aquositas, quae essentialiter salsa est, maiorem acquirit salsedinem ab hoc phlegmate: qualitereunque .n. uirtus separatiua emulgentium uenarum & sequestratiua paniculi colatorij renum sit potens ad colandum aquo sitatem urinalem a materiebus sibi ante commixtis: non tamen ipsa est potens ad colandum, & mundificandum eandem aquositatem a qualitatibus uri nalibus impressis in eandem aquositate a phlegmate iam praedicto. Hoc igitur phlegma per poros uritides ad uesicam delatum propter acuitatem suam in collo uesicae posuit speciem malae complexionis quae est immediata causa doloris mordicatiui in urinando apparenter: & ipsa etiam materia efficit solutionem continuitatis in superficie colli uesicae intrinseca: quae est causa immediata doloris iam praedicti. Cum ergo urina iam essentialiter, & accidentaliter sit acuta mordicat collum uesicae: & fortius, eo quia ipsum est passibile magis propter solutionem co tinuitatis in eo ipso ab illa urina factam. in eo talis existat solutio continuitatis Quod autem in collo uesicae: superficialis tamen, & nondum profundata apparet ex grauedine in inferiori parte fęmoris, & in loco inter radicem testiculorum ficteri intermedio, cum acuitate quadam, & punctione ibidem Secundo apparet hoc ex urina frequenter micta: quancito. n. i sa offertur collo uesicae iam laeso, tam cito mouetur uesica ad expulsionem eius tanquam obiecti tristantis: & ita expellit.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
