# Consilia 154.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 154.1 to 154.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/154.1

CONSILIVM. XXXII. De dolore capitis a materia phlegmatica mixta cum cholera, dominante tamen materia phlegmatica. Iacobus de Roma mole Obilis uir stacur dolore capitis, materia phlegmatica cum cholera commixta, dominante tamen materia plegma tica super cholericam: ita quòd non deno minatur cholera uitellina. Haec autem materia facit aegritudinem in cerebro ipsius per essentiam, & partim per colligantiam sto machi ad caput in stomacho enim eius multiplicantur phlegma ta mucillaginosa, quae euaporant ad caput eius, & iterum eadem materia commiscetur cum chilo, aut refrangit ipsum in qualitatibus suis. unde sangnis reddit a phlegmate notabiliter alteratus. Materia igitur haec aliquando euaporans capiti fertur ad organa auditus, & ibidem facit sonitus extraneos, quandoque uero panniculis cerebri immersa dolores efficit extensiuos in eis: & si talis uapor spiritu uisibili commisceatur, quandoque facit ei illusiones, & imaginationes in uisu. Amplius si contingat has materias inferius per arterias, uenas, & neruos deferri, motus non raro saltuosos extensiuos, & contractiuos in cruribus facit apparere. " oportet, quòd in istis dispositionibus prouideatur cum VAde his, quae prohibent phlegmatis illius multiplicationem in stomacho, & capite cum cibis euacuationibus opportunis, ut nunc sequitur. Primum itaque hic uir euitet omnes cibos, & potus actu, & potentia phlegmaticos: uelut est panis azimus, piscis, cancri antiqui, & carnes molles, bleta, spinachia &c. quo non accipiantur nisi in raro usuDimittat etiam usum lactis, & lacticiniorum ciborum, & pastilium. & multum usum fructuum frigidorum: & proprie in quibus non est potentia mundificationis, uelut in cerasis dulcibus. Auellanas mol les, pira muscata, poma mollia, & alios fructus similiter actu, & potentia humidos euitare debet saltem ad annum unum. Omnino etiam dimittat multae aquae frigidae potum simplicis, uel uino commixtae. Bibat uinuni rubeum, uel album non ualde grossum, clarum, aromaticatum, uinositate participaus, & non acuita te: nec sit ualde bruscum, uel ualde ponticum. VItra praedicta ac cipiat cibaria omnia ad libitum suum autem quatuor sibi conuenienDe medicinalibus aa conscelbo. Primum est, quòd ipse accipiat unam de infrascriptis pilulis omni fine vj. dierum immediate ante coenam, & unam aliam acci piat per ho.i.uel. ij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
