Latin
157.5 to 157.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 157.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et si uolueris digestiuum potentius, uel efficacius illo. Rec. sirupi de epithimo. 3. j. sirupi uiolati recentis. 3. s. aquae buglossae, &capill. ueneris. ana. 3. j. 5. misce. Et si desiderares cum digestiuo materiam educere acuitatis aliquid habentem, uel adustionis. Rec. firupi de thimo, &de fumo terrae. ana. 3. j. aquae uiolarum, &nenupharis. ana. 3. j. s. misce Si autem diebus intermedijs, quibus digestiuum assumitur, uenter eius esset stipticus, accipiat unam de istis pilulis. Rec. aloes electi per tres dies infusi in succo boraginis. J. 5. masticis, uiolarum, epithimi, foliculorum senae, salis indi. ana. J. s. formentur pilulae cum succo boraginis ex omni. 3. vj. ex quibus accipiat unam omni alterna die parum ante coenam Accepto igitur digestiuo purgetur cum altero eorum. Rec. pi lularum indarum, pilularum de lapide lazuli. an. 3. s. reformentur pilulae. vj cum sirupo uiolarum, &accipiatur in aurora dormiendo, post eas per unam ho. &tardando post cibum. vj. ho. post quarum quintam accipiat unum ciathum aquae hordei calidae zuccharatae, &in altera hora comedat. Post purgationem itaque sequentidie tertia fiat sibi appositio uentosarum in spatulis cum scarificatione mediocri. Adhuc etiam omni sero abluantur pedes eius usque ad inguina cum hac decoctione. Rec. foliorum uiolarum, nenupharis, sali cis, &solatri. an. M. ij. florum chamaemillae. M.j. coquam ur in sufficienti quantitate aquae, &abluantur cum aqua calida praedicta extremalia Itaque si per hoc caput eius a doloribus curatum, aut notabiliter alleuiatum erit; tunc utatur hac commixtione, de qua accipiat AAAV. omni mane hora, qua sumebat sirupum coelear unum tardando post ipsam cibum per tres horas. Rec. conseruae uiolarum, buglossae, &boraginis. an. 3. j. incorporentur cum melle ros.