# Consilia 160.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 160.1 to 160.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/160.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/160.1

Item inclinatione pulsus ad paruitatem tarditatem, & raritatem: adhuc etiam quia pectus A totum satis est nudum pilis. Et ex eodem fundamento deducetur etiam cerebri complexio per signa substantialia a casibus, & ab operationibus sumpta quae hic dimitto accidentaliter permutata sit complexio hu Quod uero ius uiri ad accidentia melissae multis apparet. Primo quidem quia operationes imaginatiuae, & cogitatiuae potentiae laese sunt laesione diminutionis, & corruptionis: cum enim imaginatiua potentia conuerti debet ad aliquod imagina bile, diminute apprehendit species illius a phantasia sibi delatas, & laborat in actu diuidendi, & componendi notabiliter, quod non est aliad, quam nocumentum diminutionis in operatione imaginatiuae potentiae iam factum Cunque imaginatur insidias, rixas, contumelias, & offensas nunquam tamen sibi factas, & persistit circa illud; tunc assignandum est nocumentum corruptionis esse in operatione ipsius ima ginatiuae Cumque cogitatiua potentia non elicit nisi diminute ex sen satis; tunc patet, quòd est nocumentum in operatione cogitati B tiuae potentiae diminutionis nominatum Cum autem dicit, & in iudicium exit non qualiter quando, quantum, & ubi deberet patet, quòd illud est nocumentum corruptionis in operatione cogitatiuae potentiae. Et si contingat simul assignari nocumentum in operationibus duarum potentiatum praedictarum; tunc patet, quòd illud est ue rendum maxime, & proprie quando corruptae sunt operatione istarum duarum potentiarum. Cum enim homo cum hoc, quòd corrupte imaginatur corrupte etiam iudicium affert, patet operationes earum potentiarum brutorum operationibus esse consimiles: sicut enim homo per conuenientem operationem istarum duarum uirtutum est prudentissimum animalium nominibus, & ratione degens: ita econuerso per corruptione ipsarum uirtutum reponendus est inter animalia bruta. Propter quod plurimi illi strium uirorum talem dispositionem, & merito denominauerunt disipientiam. 3. de accidenti & morbo secundo cap. colligendum, Aliquid autem talem diminutionem nominauerunt stoliditatem, ut prima tertii tractatu quarto colligendum est. hae autem dispe sitiones frequenter contingunt a causis accidentibus, quae corpo rales nominatae sunt Et modus imaginandi euentum harum est talis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
