Latin
164.1 to 164.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 164.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
probantur contrario: quia ex opposito ueritatis eius posset frequenter talis aegritudo periodicare motu quartanario propter dispositionem intrinsecam talium materierum ad ta lem motum. elici potest modus curationis, ®iminis Istis posilis huius uiri per intentiones, &instrumenta medicinalia. Prima enim intentio debet esse ad complete eradicandum ma terias praedictas ex suppositione sexta, sed tales materiae non pos sunt conuenienter, &complete euacuari nisi per iteratas euacua iones ex suppositione quinta, sed frequentata euacuatio harum materierum non conuenienter fit nisi per reiteratas digestiones ex suppositione quarta eo quòd tales materiae sunt fortis resisten tiae, &facientes aegritudines longas ex suppositione tertia. Igitur ex praemissis prima intentio est ponere regimen ultimatae ab scisionis materierum Secunda intentio erit describere digestiua reiteranda frequenter Tertia erit aperire instrumenta conuenientia talium materierum eradicatiua. Quarta intentio erit in confortando uirtutem totius corporis. Quinta erit describere quaedam instrumenta cordi appropriata. Vltima intentio erit tangere quaedam experta ad rectificandum &confortandum cerebrum, &tandem erit huius tractatus finis. intentio completur tribus instrumentis, quorum Prima primum euacuat materias absque agitatione forti diuertendo eas per uias urinae, &uentris, cuius descriptio. Reci epithimi, polipodij, senae, centaureae mi. ana. 3. j. lapidis armeni praeparati. 3. j. s. ellebori nigri. 3. s. diagridij. S. s. mirabol. indorum 3. iij. uiolarum, florum nenupharis, buglos. &melissae, cinami ele cti, macis, se. basiliconis, been al. ana. 3. S. puluerizentur omnia pet se, &incorporentur cum. 3. ij. passularum nigrarum ultimate contritarum cum syrupo conseruationis mirabol. indorum: &si haberi non poterit, loco illius ponatur syrupus de corticibus citrix &cum. 3. ij. zucchari al. hoc enim electuarium est secretum magnum in euacuando materias melancholicas tam hypostasi uas, quàm ex adustione genitas: &dosis eius sunt. 3. v. per nouem horas post assumptam coenam: bibatur cum. 3. iij. aquae lactis ca prini, &tardetur cibus horis ad minus sex, non dormiat post ipsum nisi per horam. aquae enim lactis, &proprie aqua extractur est caseus, &butyrum inest uirtus mundificandi, abluendi, &aduersandi materiebus melancholicis: immo post mundificationes cibi lacticiniei in sua dispositione ualde conuenientes erunt, &caseus mollis leuiter salitus etiam ei conueniens. Secundum uero instrumentum est, ut euacuentur materiae cum istis pilulis si aeger abhominaretur, potabile pharmacum quarum descriptio est haec. Recipe mirabol.