Latin
167.1 to 167.3
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 167.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CONSILIVM XXXIX De corruptione sensuum interiorum, &proprie phan tasiae imaginatiuae, &cogitatiuae. mihi quietem habere ab Esideranti exercitio, &maxime cica res difficillimas, nunc fortuna obtulit mi hi speculandi in scibilibus medicinae mate riam arduam, &non minus difficillimam. Vir enim quidam nobilis dilectione reliionis captus, &sacro sanctae fidei cultum ze lantissime anhelans, incidit in nocumenta corporis in sensibus interioribus: est enim in eo nocumentum in operationibus phantasiae: neque enim per eam apprehendit re rum, uel obiectorum species nisi sub modo corruptionis, quod enim sibi offertur ab astantibus gratia placandi ipsum, &quietandi in operationibus interiorum sensuum, &exteriorum sub forma contrarietatis recipit, aut doli, uel fraudis, quod non est aliud, quam phantasiae operationes esse corruptas Et sicut corruptae recipiuntur in eo species obiectorum: ita corruptae deferuntur ab ultima parte anterioris uentriculi cerebri in qua locatur phantasia ad primam partem secundi uentriculi ce rebri, in quo locatur imaginatiua potentia. Species ergo tales corruptę, &delatae, &receptae in organum imaginatiuae immutant ipsum: qualiter est eis impotentia: &proprie quia iam debilitatum est organum illud a causis infra uidendis Et si species illae possunt immutare organum; tunc necesse est concedere, quòd immutantur instrumenta, quae sunt spiritus an males. Cum ergo taliter se habeant potentiae ad operationes edu cendas, qualiter se habent organa, &instrumenta ipsarum potentiarum, &illa duo iam corrupta sunt, ut dictum est; igitur necessa rium est ipsius imaginatiuae potentiae imaginationes produci cor ruptas Cum igitur altioris potentiae . s. cogitatiuae non producantur operationes ab anima nisi mediante organo suo: quod est secunda pars uentriculi medij, &mediantibus instrumentis suis, quae sunt spiritus animales, in quibus iam facta est alteratio, seu permutatio, uel corruptio, necesse est cogitatiuae potentiae operatio nes secundum formas corruptorum produci: &haec omnia possunt colligi in exemplis a Gal. datis.