# Consilia 167.1-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 167.1 to 167.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.1

CONSILIVM XXXIX De corruptione sensuum interiorum, & proprie phan tasiae imaginatiuae, & cogitatiuae. mihi quietem habere ab Esideranti exercitio, & maxime cica res difficillimas, nunc fortuna obtulit mi hi speculandi in scibilibus medicinae mate riam arduam, & non minus difficillimam. Vir enim quidam nobilis dilectione reliionis captus, & sacro sanctae fidei cultum ze lantissime anhelans, incidit in nocumenta corporis in sensibus interioribus: est enim in eo nocumentum in operationibus phantasiae: neque enim per eam apprehendit re rum, uel obiectorum species nisi sub modo corruptionis, quod enim sibi offertur ab astantibus gratia placandi ipsum, & quietandi in operationibus interiorum sensuum, & exteriorum sub forma contrarietatis recipit, aut doli, uel fraudis, quod non est aliud, quam phantasiae operationes esse corruptas Et sicut corruptae recipiuntur in eo species obiectorum: ita corruptae deferuntur ab ultima parte anterioris uentriculi cerebri in qua locatur phantasia ad primam partem secundi uentriculi ce rebri, in quo locatur imaginatiua potentia. Species ergo tales corruptę, & delatae, & receptae in organum imaginatiuae immutant ipsum: qualiter est eis impotentia: & proprie quia iam debilitatum est organum illud a causis infra uidendis Et si species illae possunt immutare organum; tunc necesse est concedere, quòd immutantur instrumenta, quae sunt spiritus an males. Cum ergo taliter se habeant potentiae ad operationes edu cendas, qualiter se habent organa, & instrumenta ipsarum potentiarum, & illa duo iam corrupta sunt, ut dictum est; igitur necessa rium est ipsius imaginatiuae potentiae imaginationes produci cor ruptas Cum igitur altioris potentiae .s. cogitatiuae non producantur operationes ab anima nisi mediante organo suo: quod est secunda pars uentriculi medij, & mediantibus instrumentis suis, quae sunt spiritus animales, in quibus iam facta est alteratio, seu permutatio, uel corruptio, necesse est cogitatiuae potentiae operatio nes secundum formas corruptorum produci: & haec omnia possunt colligi in exemplis a Gal. datis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
