# Consilia 177.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 177.1 to 177.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/177.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/177.1

Tertium instrumentum est, ut die immediate sequenti incipiat accipere hoc digestiuum, quod calidum continuet diebus ad minus. X. in aurora, & post ipsum tardetur cibum horis ad mi nus. iiij. Rec. oximellis squillitici, sirupi de sticados, & de calamento. an. 3. 5. aquae buglossae, uel melissae. 3. j. aquae sublimationis radi. peoniae, aut saltem decoctionis eius. 3. ij. misce, & totum accipiatur Quartum remedium est, ut nona die immediate post assumptio nem digestiui eradicetur materia cum istis pilulis. Rec. pilularum de sarcocolla ma. J. ij. s. pilularum aurearum. S. j. reformentur pi lulae. vij. uel. viij. cum sirupo acetoso composito, & accipiantur in aurora: & post eas seruentur conditiones omnes de suprascripto minoratiuo dicto. Attende autem hic, quòd pilulae de sarcocolla maiores non intelliguntur a quibusdam in medicina scio lis, & ut uerius dicam parum exercitatis. Si . n. aliquando scripserim pilulas de sarcocolla maiores auctoritate Mesue non iniuste, & sine scientia dictum est. Lege. n. ab ipso de consolatione me dicinarum sectione secunda in suo loco, ubi merito pilulae tales maiores nuncupari possunt. & quia in sua descriptione recipiunt medicinas elegantioris operationis, & iuuamenti. dicit. n. Mesillas esse mirabiles ad decem iuuamenta, quae ibidem ab eo colligere potes: educunt.n. materiam crudam, grossam, & difficilis eradicationis, & a remotis locis, & fuerunt compositae a quodam fa moso sene. Minores autem pilulae de sarcocolla legantur a te in antidotario descriptione. 10. quę sunt multum leuiores ad omnia praedicta. propter quod non oportet calumniari de re incognita Sedentes, & inruentes ad pauca respicientes de facili enunciant, primo de generatione, & corruptione. Quintum instrumentum est, ut postquam hic uir fuerit particulari euacuatioue inanitus per dies quinque post ipsam, iterum fiat sibi phlebotomia de cephalica dextri lateris: & proprie super cubito eiusdem in superiori parte, uel proprie siluestrem, & edu cantur per eam sanguinis. 3. circa quatuor. Verum ut ad intelligentes alloquar, si apparet materiam, quae mouetur ad caput, & quae continetur circa regionem cordis, tunc conuenientius esset.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
