# Consilia 177.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 177.5 to 177.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/177.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/177.5

fieri phlebotomiam de ialuatella sinistri cubiti sub cubito: sicut enim basilicae dextrae phlebotomia euacuat repletionem materialem: ita & sinistra euacuat repletionem uaporosam, decima tertij capitulo de canonibus curationis cordis Sextum uero instrumentum est, ut si uir iste diebus, quibus as sumit digestiua, & etiam post euacuationes uentrem haberet stipticum, intendat facere ipsum fluxibilem, & proprię cum pilulis infrascriptis, de quibus accipiat omni tertio sero, aut saltem om ni alterno sero unam parum ante coenam: quarum descriptio est. Rec. pilularum alephanginarum descriptione Mes. 3.j. pulpae col loquintidae. 3. s. agarici electi. H. ij. salis indi, granorum peoniae, ligni aloes, siseleos. an. J. j. pulueris ossis cranei humani. J. 5. fiant *3pisulae cum succo, uel aqua maioranę de omni. 3. vij. & sit earum usus saltem per annum integrum accipiendo de eis omni septimana bis, uel ter, ut dictum est. Septimum uero instrumentum, & proprie de distrahentibus materiam ad uiliora membra, & praeseruantibus ab euent u peroxismi est hoc. Rec. granorum, & radicum peoniae an Minuisci Αlsunquercini, quod a quibusdam lignum crucis nominatur. M. iij. gra norum paradisi, ligni aloes, storacis calamitae. an. 3. ij. Contetantur omnia subtiliter, & coquantur in lib.c. aquae usque ad con sumptionem tertiae partis. & cum decoctione tali omni sero per horam ante coenam abluantur extrema inferiora, & superiora, & manus, & facies eius Octauum instrumentum est, ut iste uir omni mane, & sero sal tem per horam ante cibum faciat sibi hoc gargarisma. Rec. ierae luf, & est serpentaria. 3. ij. ieraelogodion. 3. j. aquae decoctionis peoniae. 3. iij calefiant omnia, & fiat gargarisma saltem in decem uicibus consumendo horam unam. Nonum instrumentum est concedendo reuerentiam illustribus auctoribus, ut fiat cannula argentea, in qua suspendantur radices peoniae: & aliqui dicunt, quòd ponantur semina eius. Alij uero uidentur intelligere de peonia masculo. ego autem ad euitandas omnes discolias soleo facere ligare in cannulam argenteam radices peoniae non facientis semina, & facientis ea cum seminibus: & patet, quòd peonia, quae non est faciens semina, est masculus. Mirabilia enim scripsit Gal.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
