# Consilia 181.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 181.1 to 181.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/181.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/181.1

lium Cap. Eneatur igitur hic puer in camera bene calida, uento, ua poribus, & nebulis, & humiditate denudata: cuius aer sic"cus sit potentia magni ignis in camera facti: & saepe suffu migetur cum ligno aloes, storace calamita, & colophonia: & similiter pellibus, uel pannis, aut de dorsis uariorum stomachum cooperientibus, aut saltem super stomacho suo teneatur quadru plicatum pannum in optima grana intinctum, qui stomachum suum an laterales partes diligenter amplectatur qui pannus saepe calefiat, & suffumigetur cum pulue. gario. ligni aloes, & galliae mus. uero exercitandi ipsum bonum est, quòd mane De modo ante assumptionem cibi motu progressiuo exercitetur saltem per ho. s. & caueatur a regentibus ipsum, ut non permittant ipsum equitare, uel nauigare, uel in curru uehi salti usque ad spacium unius anni, quousque fuerit sanitati plene resti tutus. Si autem propter aliquam contingentiam non posset ambula re, ut dictum est: tunc saepe fiant eidem fricationes a radicibus co xarum usque ad plantas pedum ascendendo etiam usque ad nates eius intantum, quòd per fricationem membra ipsius rubea fiant: reliquo autem tempore sedeat, & quiescat, & saltem ab om ni motu prohibeatur post cibum: euitet etiam omne exercitium per quod caput eius incuratum detineatur. Et si propter exercitium calefieret puer iste, ut sudaret & ex secundo sudore humidus fieret pannus, quem super stomacho portat; tunc semper calefiat ille pannus, & exiccetur, & superponatur stomacho: & melius esset, quòd haberentur duo panni tales ita, quòd de uno fieret permutatio ad alium, & econtra et, ut huic puero adhibeatur regimen conueniOporiel ens ex parte quantitatis ciborum, & potuum ita, quod non permittatur comedere usque ad plenam saturitatem immo blanditijs agendum est, ut a mensa recedat cum uoluntate ampli us comedendi, quam cum plena saturitate stomachi sui. Et similiter etiam potus eius in quantitate pauca assumatur, & saepe ma C gis quam multum ex eo, & raro. dormiendi permittatur huic puer dormire: niDe modo si postquam transiuerit ho. j. 8. ab assumpto cibo, & dormiat capite bene eleuato super dextro, aut sinistro late re decumbendo. Caueat omnino dormire super facie sua: immo conuenientius esset ei dormire super spina quàm econtra Mensura uero dormitionis eius non transcendat spatium ho rarum vij. & melius esset, quòd dormiret tempore minori hora vij. quam amplius easdem excedere.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
