# Consilia 181.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 181.6 to 181.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/181.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/181.6

In summa itaque melius es set ei delinare ad excessum in uigilia, quam in longitudine somni: quoniam somnus materiam eliquat, & infundit in organa sensuum, & eas a toto corpore ad caput effumare facit, cum fuerit prolixus. re non naturali.s. pro accidentibus animae diFro sexId cendum quòd ei conuenientior esset leuis ira, & conturbatio animi, quàm fortis tristitia, & timor: propterea quia in ira leui excitatur, & intenditur calor: ad quam sequitur ma terierum resolutio, & aptitudo ad insensibilem, & sensibilem enaporationem. Passiones uero animae tristantes, propter quas caloris natura lis retractio de centro ad circunferentiam magis sunt suffocatiuae innati caloris. deinde sequitur materierum incrudatio, & aug mentatio uero regendi eum penes cibos, & potus paulis De modo permagis oportet dilatare sermonem, praemit tendo primo generaliter, quòd omnia cibaria frigida, & humida actu, & potentia eidem sunt ualde nociua propter causam superius tactam. Secundo quòd omnia pinguia, & unctuosa cibaria, & corrupti bilia, uelut lac, omnino sunt euitanda Tertio quòd omnia uaporosa cibaria, & uentosa ab eodem e longari debent, uelut legumina omnia, & proprie elixa, & maxi me substantia eorum omnes fructus recentes, & humidi. Quarto quòd omnia cibaria difficilis digestionis euitari debent ab eo, uelut sunt carnes grossae, panis aximus, uinum grossum, & conturbatum, & similia.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
