Latin
182.1 to 182.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 182.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&causa est: quia haec dispositio est mater puerotum, analepsia dicta, proueniens a colligantia sto machi ad caput, ut superius deductum est AIV Itaque particulariter descendendo euitet earnes omnes nimium humidas humiditate connaturali: uelut sunt anatuli, anseruli, &omnes in aquis uiuentes, &genitae carnes, &etiam carnes humidas humiditate aetatiua: uelut sunt natiuitati propinquae multum, &etiam decrepitorum animalium carnes euitari debent, in quorum utrisque existit superflua humiditas per indi gestionem congregata Secundo etiam euitari debent omnium animalium partes, con similiter humidae uelut butirum, lac, &pinguedines omnes. Vaporosa etiam multum effugere debet, uelut legumina, fructus re centes, iura pinguia, &proprie pinguedine rancida, uel antiqua. Nocent etiam sibi acria cibaria omnia, acetosa uero aliquum do, ut ter in septimana accepta, &proprie confracta cum calidis: sicut mace, nuce muscata, cinamo. galanga, &pauco pipere sunt ei iuuatiua Ex oleribus effugiat caules pricipaliter, &bletas, spinachias, lactucas, endiuiam, portulacam, cucu. cucur. cerasa, &maxime ualde mollia. solidis uero cerasis, &peponibus uti potest. Plantae eidem conuenientes, a quibus cibaria sua non debent elongari, sunt mentha, serpillum, &origanum, hyssopus, maiora na, betonica, thimus, anethum, petro foeniculum, nita, &uniuer saliter plantae omnes calidae, &siccae stomachum, &caput, apta confortare, &eas aperire. Aromatica ei conuenientia, quibus cibaria sua condiri possunt sunt macis, nux musca. cinamomum, zing. galanga, piper, album, grana paradisi, gario. proprie antosali, &consimilia. Fructus uero, qui possunt eidem conuenire, sunt amygdalae, &auellanae, quae augmentum in cerebro efficiunt, &confortant ipsum &proprie torrefactae post cibum sumptae. De rebus, cum quibus condiuntur fercula, placet mihi oleum oliuarum antiquum magis, quàm recens: &conueniret etiam ei melius oleum amygdalarum dulcium, &pinguedo porei medio pris quantitatis: aliae uero pinguedines dimittantur. De modis praeparationis ciborum euitet cibaria omnia multae humiditatis, &euaporationis: &proprie sicut frixa, quae sunt caput ualde laedentia: propter quod assata, &proprie in sero meliora sunt ei, quàm elixa.