Latin
184.4 to 184.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 184.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
At uero iterum neque credo malam complexionem, uel compositionem in hepate, stomacho, corde, uel capite quibuscunque horum qualiter cunque contingat esse magnam intensiue: quia cum accidentis in hac aestate fuerint extensiue, &intensiue maiora, quam praesentia si lapsus in praedictis membris fuisset notabiliter intensus non possem ego credere, quod haec domina impraegnata fuisset &si ad huc conceptionem, &impraegnationem incidisset non fuis set felicitatus foetus propter dispositionem malam, aut in matri ce praeinuentam, aut aggregatam ex mala complexione praedictorum membrorum, &matricis ipsius omnibus in unam sententiam congregatis Ex quibus apparet, quòd modus regiminis huius nobilissimae dominae pendet ex curatione, &rectificatione ad membra superiora necessaria, &ad matricem principaliter inclinan do secundum, quòd inferius mihi regulariter uidetur per. xXV. instrumenta procedendum esse: quorum primum est, ut nunc scribitur Est itaque ipsum ordine conuenienti primum administrandi clystere hoc in hora electa quando nondum paroxismaliter affl gitur, &esset ab hora. j. usque ad. xxi. aut in mane in principio diei eligenda: uerum constante uirture non timerem ego praedictum administrare clystere cum instantia accidentium paroxis mi; subduplicando tamen uel aliter minorando eius actiuitatem &describitur per hunc modum. Rec. granorum sisami, foenugra ci, radicum altaeae minutim incisae, seminis linis an. Mj. s. chamo millae, mellilori, se. anethi, foeni. ana. M. j. 2. se. maluę, &altaea ana. M. ij. coquantur omnia in lib. aquae. iij. usque ad consumptio nem medietatis, &colentur cum expressione forti: &huius liquoris accipiatur lib. j olei uiolarum, citrinarum, olei de sisame an 3. ij. croci. 9. 8. salis communis. 3. j. 8. zucchari rubei. 3. ij. &fiat clystere Et si quis cum clysteri desideraret conuenientius attrahere uentositates, praedictae decoctioni addantur cimini, carui, ameos ana. Mj. Facto uero praedicto clysteri nocte sequente uel tertia praeter illam soluatur haec domina cum hoc securo me dicamine, in quo est intentio in mundificando intestina a pecto re, &a matrice diuertere: cuius descriptio. Rec. aquae buglossae, aquae capillorum ueneris ana. 3. ij reubarbari electi. 2. ij. mannae electae. 3. j. 2. croci, doronici; florum buglossae, se anethi, &cimi ni. aua. 9. 2. salis gemmae gran. iij. penidiarum 3. j. 8. squinanti gra ALVI na. v.