Latin
187.1 to 187.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 187.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam solum corrupta est in eo imaginatio, ut dictum: sed cogitatiuae potentiae operationes in eo corruptae producuntur ex false enim imaginatis species talium imaginationum corruptae deferuntur ad organum cogitatiuae, &permutant ipsiu complexionem, &spiritum etiam, qui esse debet instrumentum operationis ipsius cogitatiuae: unde ex permutatione organi, &instrumenti cogitatiuae potentiae oportet ipsam cogitatiuam corrupte exire in operationes eligendi, &eliciendi. Igitur potentia talis elicit, &exit in actum orandi, praedicandi, &de lege dei se mocinandi, quod totum in eo apparet esse secundum specien corruptionis in operationibus ambarum uirturum praedictarum. s. imaginatiuae &cogitatiuae. unde deterior est haec species, qua fuerit illa, quam narrat Galenus de illo, qui corrupte imaginabatur tubicines esse in camera sua, &iubebat expelli eos: imaginabatur enim, quod non erat: ferebat tamen iudicium, quod affer re debebat: eo quod pulsationes instrumentorum expelli debent a cameris, in quibus sunt homines talem laesionem cerebri ha bentes. Est autem haec melancholiae species proueniens a materia me lancho lica foecali eo, quod excludit omnem tixam, furiam, uel quae rimoniam, quae sunt accidentia inseparabilia maniae, &suarum specierum . s caninę, lupinae, &demoniacae: de quibus tribus non ad propositum ingredi debeo: quia adolescens hic istis non molestatur aegritudinibus. neque enim unquam aliquis demoni cus, aut maniacus dicitur nisi cum aegrotat per melancholiam per adustionem genitam: quare prima tertij. cap. quarto cap. de me lancholia. Cunque melancholia componitur cum saltu, &rixa &similis permutatio nominatur mania. Et neque dicitur melancholia aliqua species nisi illa, cuius euen tus est à cholera nigra: non adusta: haec autem melancholiae species partim procedit per essentiam malae complexionis fri. &sic. in cerebro multiplicatae, partim per speciem malae complexionis fri. &sic. multiulicatae in corde propter dominium melancho licae materiae multiplicatae in splene, quae ab eo non conuenien ter digeritur, resoluitur, uel expellitur ad membra, ad quae naturaliter expelli solet.