# Consilia 187.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 187.1 to 187.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/187.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/187.1

Neque etiam solum corrupta est in eo imaginatio, ut dictum: sed cogitatiuae potentiae operationes in eo corruptae producuntur ex false enim imaginatis species talium imaginationum corruptae deferuntur ad organum cogitatiuae, & permutant ipsiu complexionem, & spiritum etiam, qui esse debet instrumentum operationis ipsius cogitatiuae: unde ex permutatione organi, & instrumenti cogitatiuae potentiae oportet ipsam cogitatiuam corrupte exire in operationes eligendi, & eliciendi. Igitur potentia talis elicit, & exit in actum orandi, praedicandi, & de lege dei se mocinandi, quod totum in eo apparet esse secundum specien corruptionis in operationibus ambarum uirturum praedictarum. s. imaginatiuae & cogitatiuae. unde deterior est haec species, qua fuerit illa, quam narrat Galenus de illo, qui corrupte imaginabatur tubicines esse in camera sua, & iubebat expelli eos: imaginabatur enim, quod non erat: ferebat tamen iudicium, quod affer re debebat: eo quod pulsationes instrumentorum expelli debent a cameris, in quibus sunt homines talem laesionem cerebri ha bentes. Est autem haec melancholiae species proueniens a materia me lancho lica foecali eo, quod excludit omnem tixam, furiam, uel quae rimoniam, quae sunt accidentia inseparabilia maniae, & suarum specierum .s caninę, lupinae, & demoniacae: de quibus tribus non ad propositum ingredi debeo: quia adolescens hic istis non molestatur aegritudinibus. neque enim unquam aliquis demoni cus, aut maniacus dicitur nisi cum aegrotat per melancholiam per adustionem genitam: quare prima tertij. cap. quarto cap. de me lancholia. Cunque melancholia componitur cum saltu, & rixa & similis permutatio nominatur mania. Et neque dicitur melancholia aliqua species nisi illa, cuius euen tus est à cholera nigra: non adusta: haec autem melancholiae species partim procedit per essentiam malae complexionis fri. & sic. in cerebro multiplicatae, partim per speciem malae complexionis fri. & sic. multiulicatae in corde propter dominium melancho licae materiae multiplicatae in splene, quae ab eo non conuenien ter digeritur, resoluitur, uel expellitur ad membra, ad quae naturaliter expelli solet.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
