Latin
CONSILIVM XLVII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 188
Unproofread scanNot analysed yet
Quinto ex superfluitatum primae digestionis transmutatione ad colorem liuidum, uel opacum Sexto ex somni paucitate: qui tamen profundus est in tempore, in quo dormit Septimo quia urinae eius limpidae, uel aquosae cum remissa albedine cum aliquali liuiditate apparent, &tenues, &clarae cum contento crinoidali, uel cineritio ad liuiditatem tendente Octauo est diminuta ipsius digestione quacunque hoc uideri potest Nono ex timoris instantia, &fixione Decimo &ultimo ex luctu eius, in quo frequenter laborat Non dico de pulsu, quia notum est omnibus, quòd est paruus