# Consilia 188

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/188

Quinto ex superfluitatum primae digestionis transmutatione ad colorem liuidum, uel opacum Sexto ex somni paucitate: qui tamen profundus est in tempore, in quo dormit Septimo quia urinae eius limpidae, uel aquosae cum remissa albedine cum aliquali liuiditate apparent, & tenues, & clarae cum contento crinoidali, uel cineritio ad liuiditatem tendente Octauo est diminuta ipsius digestione quacunque hoc uideri potest Nono ex timoris instantia, & fixione Decimo & ultimo ex luctu eius, in quo frequenter laborat Non dico de pulsu, quia notum est omnibus, quòd est paruus

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
