# Consilia 191

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/191

piatur super membris omnibus laesis: cum ergo membra diligenter fuerint cum pannis exiccata; tunc inungantur ex aliquo praedictorum linimentorum calidorum permutando semper unum linimentum post aliud: natura ex continuata applicatione unius me dicinae super membro non sequitur impressio exoptate: propter quod quarta primi precipit Auic. in medicatione non esse standum in una medicina: immo permutandum ab una ad alteram, non tamen uirtute differentem. Cum ergo membra fuerint decenter linita; tunc statim cooperiantur cum pelle uulpina bene calefacta. Et si haberi posset pellis dabaon, tunc longe melior esset ad laudem dei. Amen. de paralysi. Recipe radicum peoniae hermoPro eodem dactilorum arthanitae, rutae ana. J.j. coquantur in duabus situlis aquae marinae usque ad consumptionem ter tiae partis. Item. Recipe olei de castoreo. §. j. 8. olei de euforbio §. j. ariost. ro. arthanitae, abrotani, sticados, & andacochae ana. 3. 8. signi aloes. 3. j. musci. gra. ij. cerae albae quantum sufficit. fiat unguentum mediocris molliciei Item. Recipe olei nardini. 3. iiij piperis albi, chamaepitheos, camaedreos, centaureę minoris ana. 3. ij. croci. 3. 8. cerae albae quan( tum sufficit. fiat unguentum molle Suprascripta tria remedia applicata continuentur per X. dies hoc modo. primo omni mane ante cibum infundantur spongiae magnae in supradictam decoctionem bene calidam: & applicentur omnibus partibus stupidis, & dolentibus, & uniuersaliter om nibus iuncturis laesis quater renouando ipsas membris bene applicatas Item de secundo unguento diligenter inungantur praedictae partes Item tertio de tertio unguento extendatur super pannis, & ponatur calidum super omnibus membris praedictis: & semper hoc post applicationem spongiarum mane, & sero per duas horas ante cibum continuando per decem dies iam praedictos. Cum ergo continuauerit. X. diebus praedicta reniedia; tunc reuoluat se ad sequentia per alios decem dies Primo quidem accipiatur frustum lapidis molaris ferramentorum, & calefiat in igne: & tunc illi lapidi supereffundatur phia la una: uel li.j.s. uini al. subtil. & antiqui: & bene potentis pausatim super illo lapide stillati membro semper diligenter cooperto cum sclauina, quando ita suffumigatur. Cum ergo ita suffumigatus fuerit, exicca bene membrum per decimam partem horae. post illud inungatur cum hoc oleo diligenter calido: post cuius unctionem membra inuoluantur, & ligentur cum stupa canabina bene calida. Est autem linimentum tate. Recipe olei de euforbio. 3. iiij. olei de ruta. 3.j. castorei, pirethri, trium piperum: ana. 3.j. uiol. 3. j. S. conquassentur simul in mortario, & applicetur, ut dictum est. X. diebus. & post illud reuoluat se ad altera remedia per alios decem dies, & de his ad ista! remedia reuoluendo se: & econuerso usque ad medietatem medij. & spero, quòd habebit conualescentiam egregiam – Vt autem supradicta remedia salubrius conferant, utatur his dominus confectione sequenti: de qua semper post cibum accipiat frustum unum. Recipe specierum diacori. 3. j. xilobalsami li quiritiae, anisi: ana. 3. s. zuc. albi lib. 8. cum aqua peoniae, uel acori fiat confectio in rotulis. 3. 8.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
