# Consilia 2.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 2.1 to 2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/2.1

TANQVAM PATRI OBSERVANDISSIMO IACOBVS DEVITALIBVS BRIXIENSIS. VTAVERAM ego antea ut ingenue fatear singulare medicorum decus Gerarde Veronensis, Bartholomaeum Montagnanam praeceptorem tuum: quem tantopere tibi imitandum susceperas: quemque Platonis more altero pene quoque uerbo miris in cęlum laudibus extollere consueueras, eruditum quidem atque apprime expertum medicum extitisse. Verum quoniam gratissimum te in eum nactus esset discipulum, qui diuino ingenio doctrina ac medica gloria clarus uelut alter Hippocrates hac tempestate colereris facile inducebar, ut existimarem id Bartholomaeo tuo usu euenisse, quod de Graecis Imperatoribus a Crispo memoriae proditum legimus. Eorum. n. inquit gesta tanta apud posteros habita sunt, quanta fuere eorum ingenia, qui illa scripsere. Postea uero cum praeclara quaedam de medendi ratione a Bartholomaeo aedita uolumina perlegissem, atque illud in primis quod innumeris consilijs refer tum uniuersam medicinae scientiam summa claritate complectitur: cepi tanta uiri illius ueneratione simul, & admiratione detineri, ut non modo tibi tanquam uerissima de eo praedicanti assentiendum esse censerem: uerum etiam caeterorum pace dixerim plane concedendum assererem nullum fuisse medicum post principem Aboali, quem semper excipio, qui singulas medicinae curatiuae partes compendiosius, apertius, cumulatius attigerit, aperuerit, explicauerit. Generum namque omnium aegritudines tam cones quam proprias diuine rimatus: cum ctaque uel ad integram conseruandam, aut mutantem uel iam labefactatam, erigendam, reuocandamque salutem conferunt, ca stigatissime plenissimeque adeo complexus est, ut nihil iam excogitari posse uideatur: quo aut doctus expertusque medicus delectari iuuari aut discendi studiosus erudiri, & ad medendum introduci facile possit, quod non a diuino Bartholomaei ingenio cognitum, longa quoque experientia comprobatum, eius consilia docte dilucide copioseque ostendant. Ita ut siue de aegritudinibus carunve causis, siue de signis aut curis Montagnanam disputantem audire libuerit, nihil ab eo praetermissum, nihil diminutum, nihil ieiune aut incommode dictum diiudicare possis. Huius itaque uiri summo desiderio accensus cum animaduerterem praeclarissimum illud consiliorum opus, quod multos annos apud paucos abditum latuerat, si in lucem prodijsset Bartholomaeo quidem non spernendam gloriam: medicis uero omnibus utilitatem maximam allaturam: operaeprecium esse duxi nauare operam ut eius consilia omnia uti in proprio exemplari reperta essent fideliter imprimerentur, atque ita imprimerentur, ut quanquam multa de simili plerumque morbo inscripta con silia essent: quantim tamen illis nihil praeter inscriptionem cone erat: eorum nullum penitus omitteretur: ne si uno aut altero tantum impresso caetera resecassem manchi atque imperfecti operis curam suscepisse diiudicarer. Ita diuina annuente clementia factum, nihil additum, nihil diminutum praeter ordinem quem adiecimus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
