# Consilia 206.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 206.5 to 206.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/206.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/206.5

Et forte quòd ista est propria causa nocumenti uisionis huius nobilis uiri. Est enim uir aetate grauis, quia fere septuagenarius, & etiam homo humorosus ualde, quod arguit habitudo eius me diocritatem transcendens per augmentum, est etiam uir in cuius stomacho, & capite non parum abundat materiae mucillaginosae uitreae, & aquosae quantitas, & est in eo penuria spiritus uisibilis, quae potest ab aetatiuo decursu necessario adueniens assignari, etiam in eo inuenitur numerus causarum promouentium ad augmentum materierum phlegmaticarum. propterea quia fuit homo utens cibarijs grossis multum uaporosis, & oppilatiuis ut scribitur. ex omnibus istis in unam ueritatem redactam infert Vndê primo quòd dispositio huius uiri est mala complexio frigida & humida materiali stomachi cerebri & oculorum. Sequitur 2. quòd materialis causa huius speciei nocument uisionis est aggregata uel commixta ex phlegmate mucillagino so uitreo & aquoso Sequitur 3. quòd haec dispositio non facit simplex nocumentum uisioni, sed est aggregatum ex specie nocumenti diminutio nis, & corruptionis Sequitur 4. quòd haec dispositio minatur sibi propinquam coe citatem nisi deus subueniat ei cum beneficio medicinarum dequibus infra Et sequitur ultimo quòd res curationis eius magis affert ambiguitatem, quam curationis spem. Ne uero horum aliqua calunniam a mordentibus accipiant, rationabile est aliqualiter ea ratione demonstrare. Multitudo nanque phlegmatis deducitur i diminuta digestione stomachi: quomodo enim stomachus perficere potest digestionem cum diminuta caliditate? & si caliditas eius diminuta est, ut patet a posteriori ex inuentione multorum phlegmatum in ipso. ergo diminuta coctione generabitur chilus, igitur ex eo diminutae cocto generabitur phlegma, quod est mi teria sanguinis diminutae decocti. Et cum digestio secunda hepa tis sufficienter corrigere non possit nocumentum in prima dige stione eueniens. ergo sanguis frigidus, uel remisse calidus trans mittetur ad cerebrum. Et cum cerebrum etiam sit infrigidatum, & humectatum sequitur quòd nedum poterit corrigere nocu mentum in sanguine, & phlegmate inuentum, immo potius aug mentare ipsum. hoc igitur phiegma sua complexione & substan tia poterit oppilare uias transitus ingrossare, & conturbare, & hu. & tunicas oculi discrasiare in complexione, & compositione. igitur facere nocumentum diminutionis uisus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
