# Consilia 210.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 210.1 to 210.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/210.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/210.1

propter quod uituperam dus est medicus ille siculus cuius nomen ignoro qui improbabat assumptionem uini in una domina sicula habente imaginationes decrepita enim erat, & melancholica, & laborabat complexione frigida cerebri cum phlegmaticis uaporibus spiritui sensi bili commixtis. Neque oportet terreri argumentis per eum inductis. Aristo enim primo de sensu, & sensato. Mesue: Auic. & omnes uiri illustres quantumcunque, & quicunque fuerint non improbauerunt uinum in curis aegritudinum oculorum nisi cum uinum contingebat esse calidum ualde grossum, & uaporosum cum magna reple tione assumptum. & in quantitate non moderatà acceptum. Neque rationibus credendum est. quia ipsum est uaporos. uaporositas enim uini subtilis, & aliqualiter fumosi non multa est nec multo tempore permanet quin transpirando exea:, aut resoluatur: immo notabiliter ualde confert calefaciendo aperien do confortando, & mundando spirituosam substantiam hu. & panniculos oculorum propter quod melius fuisset huic uiro tacuisse quam cum prauo lumine scientie approbanda redarguisse, eun tes enim intuentes, & ad pauca respicientes facili enunciant propter quod fiunt motiua aequitantis, & non bene considerantis, & quieti hominis, sicut de seipso dicit. Se dendo enim, & quiescendo fit anima prudens. septimo physicorum. & non uacillando, & uagando. autem si qua uidetur aqua conueniens esset aPost haec qua cocta cum auccharo, & nullo modo cum hordeo. propterea quia communis aqua ordei inflatiua, & uape rosa est. sed coqui debet cum zuccharo taberzet usque ad dulcedi nem conuenientem. & sit aqua accepta ex fonte aeri, & cęlo detecto non a locis umbros. nec inter magnos montes inclusis. & proprie cum aqua ab inferiori parte montium scaturit. & si dia phana multum omni odore priuata, & sapore extraneo a limofitate, uel a putredine plantarum imposito ei uel ab intentione, & statione ranarum sanguisugarum, & uiperarum in ea inuentarum aut corruptione eorum uel aliorum cadauerum quae aliquando in a quis corrupta malam corruptionem in ipsa imponunt propter quod, & laudabilior fieret aqua cisternae aut saltem petrosi fontis, uel arenosi orientali, & meridionali plagae ex positi. Si autem uir iste esset de illis qui prudenti regimine sè guber nant.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
